|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod istae potentiae non
semper sint in suis actibus respectu horum objectorum, in quibus
praecipue attenditur imago. Dicit enim philosophus, quod una potentia
existente in actu, altera abstrahitur ab actu suo. Sed istae tres
sunt diversae potentiae. Ergo impossibile est quod quaelibet semper
sit in suo actu respectu cujuslibet objecti.
2. Item, philosophus dicit quod non contingit multa simul
intelligere. Sed anima quandoque intelligit quaedam alia. Ergo tunc
non intelligit simul seipsam et Deum.
3. Item, ad hoc quod anima intelligat vel videat, secundum
Augustinum requiritur intentio cognoscentis, per quam species
cognoscibilis in rem deducatur. Sed quandoque anima intelligit ex
intentione se intelligere. Cum igitur non percipiamus nos intelligere
semper animam et Deum, videtur quod intellectus noster non semper sit
in actu, respectu horum objectorum.
1. Contra, philosophus dicit, quod intellectus agens semper
intelligit. Maxime autem hoc videtur respectu eorum quae semper sibi
sunt praesentia, sicut anima et Deus. Ergo videtur quod
intellectus, horum respectu, semper sit in actu.
2. Praeterea, dicit Augustinus quod quidquid est in memoria mea,
illud memini. Sed anima et Deus semper est praesens memoriae. Ergo
memoria semper est in actu eorum, et similiter est in aliis.
Respondeo dicendum, quod, secundum Augustinum differunt cogitare,
discernere et intelligere. Discernere est cognoscere rem per
differentiam sui ab aliis. Cogitare autem est considerare rem secundum
partes et proprietates suas: unde cogitare dicitur quasi coagitare.
Intelligere autem dicit nihil aliud quam simplicem intuitum intellectus
in id quod sibi est praesens intelligibile. Dico ergo, quod anima non
semper cogitat et discernit de Deo, nec de se, quia sic quilibet
sciret naturaliter totam naturam animae suae, ad quod vix magno studio
pervenitur: ad talem enim cognitionem non sufficit praesentia rei
quolibet modo; sed oportet ut sit ibi in ratione objecti, et exigitur
intentio cognoscentis. Sed secundum quod intelligere nihil aliud dicit
quam intuitum, qui nihil aliud est quam praesentia intelligibilis ad
intellectum quocumque modo, sic anima semper intelligit se et Deum
indeterminate, et consequitur quidam amor indeterminatus. Alio tamen
modo, secundum philosophos, intelligitur quod anima semper se
intelligit, eo quod omne quod intelligitur, non intelligitur nisi
illustratum lumine intellectus agentis, et receptum in intellectu
possibili. Unde sicut in omni colore videtur lumen corporale, ita in
omni intelligibili videtur lumen intellectus agentis; non tamen in
ratione objecti sed in ratione medii cognoscendi.
Ad primum ergo dicendum, quod hoc est intelligendum quando potentiae
operantur circa diversa objecta: tunc enim una impedit aliam in actu
suo, vel ex toto retrahit. Sed quando ordinantur ad idem objectum,
tunc una juvat aliam; sicut illud quod videmus, facilius imaginamur.
Ad secundum dicendum, quod philosophus loquitur de intelligere,
secundum quod est operatio intellectus completa distinguentis vel
cogitantis, et non secundum quod hic sumitur intelligere.
Ad tertium dicendum similiter, quod intentio intelligentis non
requiritur ad tale intelligere, sicut dictum est, in corpore art.
|
|