|
1. Deinde quaeritur de alia assignatione imaginis, scilicet mente,
notitia et amore. Et videtur quod ista non differt a praedicta, si
dicitur, quod ista assignatur secundum habitus, illa secundum
potentias: imago enim attenditur in anima praecipue respectu hujus
objecti quod est anima et hujus objecti quod est Deus. Sed anima non
cognoscit seipsam tali modo cognitionis, de quo hic loquimur, mediante
habitu, sed per suam essentiam. Ergo non videtur quod secundum
aliquos habitus assignetur imago.
2. Praeterea, nullus habitus est consubstantialis, cum omnis
habitus sit accidens. Sed notitia et amor sunt consubstantiales ipsi
menti, ut hic dicitur. Ergo non sunt habitus.
3. Item, mens superius, quaest. 3, art. 1, fuit accepta non
pro habitu, sed pro potentiarum subjecto. Cum igitur eodem modo
notificetur hic, sicut supra, a Magistro, scilicet pro eo quod in
anima est excellentius, videtur quod non sit habitus: et ita haec
assignatio non est secundum habitus.
4. Praeterea, constat quod habitus non operatur sed est principium
operandi. Cum igitur hic dicat, quod mens novit se et amat se,
videtur quod non sumatur pro habitu.
5. Contra, cuilibet potentiae respondet suus habitus. Si igitur
mens non sit habitus, sed ipsa essentia animae, secundum quod hic
sumitur, erunt quatuor partes imaginis, scilicet mens et tres habitus
trium potentiarum; et ita non repraesentabunt Trinitatem.
Respondeo dicendum, quod mens multipliciter dicitur secundum quosdam.
Quandoque enim dicitur ipsa natura intellectiva, sicut Dionysius,
vocat Angelos divinas mentes. Quandoque dicitur ipse intellectus
examinans res, secundum quod mens dicitur a metior metiris, et juxta
hoc etiam supra sumitur, quod mens est superior pars animae.
Quandoque dicitur pro memoria a reminiscendo dicta; et ita dicunt quod
sumitur hic: unde dicunt quod mens hic sumitur pro habitu memoriae, et
notitia pro habitu intelligentiae et amor pro habitu voluntatis. Sed
quia ista opinio non procedit secundum Magistri intentionem, et nimis
extorta est; ideo aliter dicendum est, quod mens sumitur hic, sicut
et supra, pro ipsa superiori parte animae, quae est subjectum
praedictae imaginis, et notitia est habitus memoriae, et amor habitus
voluntatis; et ita haec assignatio sumitur secundum essentiam et
habitus consubstantiales; praedicta autem secundum potentias. Unde in
ista non est tanta conformitas sicut in praedicta, nec ita propria
assignatio: propter quod etiam ultimo ponitur.
Ad primum ergo dicendum, quod ad esse habitus intellectivi duo
concurrunt: scilicet species intelligibilis, et lumen intellectus
agentis, quod facit eam intelligibilem in actu: unde si aliqua species
esset quae in se haberet lumen, illud haberet rationem habitus,
quantum pertinet ad hoc quod esset principium actus. Ita dico, quod
quando ab anima cognoscitur aliquid quod est in ipsa non per sui
similitudinem, sed per suam essentiam, ipsa essentia rei cognitae est
loco habitus. Unde dico, quod ipsa essentia animae, prout est mota a
seipsa, habet rationem habitus. Et sumitur hic notitia materialiter
pro re nota; et similiter est dicendum de amore.
Unde etiam patet solutio ad secundum: quia habitus isti erunt
consubstantiales, cum sint in ipsa substantia animae, nec sunt ibi
alii habitus. Si autem diceremus, quod per notitiam et amorem
significantur actus et non habitus, planius esset; et tunc dicerentur
consubstantiales, sicut et de potentiis supra dictum est, dist. 3,
quaest. 4, art. 2.
Tertium et quartum concedimus.
Ad quintum dicendum, quod habitus est principium elicitivum
operationis. Unde, quia memoria non habet per se actum qui sit
simpliciter operatio, non respondet sibi aliquis habitus, sed eodem
habitu notitia, memoria et intelligentia reducuntur in unam
operationem.
|
|