|
In ipsa etiam mente, antequam sit particeps Dei, ejus imago
reperitur; etsi enim amissa Dei participatione, deformis sit, imago
tamen Dei permanet. Contra: Psal. 72, 6: domine, in civitate
tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges. Dicendum, quod sicut dicit
Glossa super illud Psal. 4: signatum est super nos lumen vultus
tui, domine, triplex est imago Dei in homine: scilicet creationis,
quae est ratio, inquantum appropinquat ad imitationem divinae
intellectualitatis; et dicitur imago per modum quo truncus in
corporalibus potest dici imago. Item alia est imago similitudinis,
quae consistit in distinctione potentiarum repraesentantium Trinitatem
personarum; et haec assimilatur imagini in corporalibus, secundum quod
distincta est per rationes partium. Item est imago recreationis, quae
consistit in habitibus gratuitis, et actu imitatur Deum; et haec
assimilatur imagini in corporalibus quantum ad colores, et alia quae
imaginem decorant: et sic dicta imago non remanet post peccata, sed
aliis duobus modis. Eo enim ipso imago Dei est mens quo capax ejus
est ejusque particeps esse potest. Videtur falsum. Omne enim quod
capit aliquid, est majus vel aequale sibi, sicut Augustinus, arguit
de potentiis mutuo sese capientibus. Ergo videtur quod mens nostra non
possit capere Deum. Si dicas quod dicitur capere, inquantum Deus
est in anima, cum ipse sit in qualibet creatura per essentiam,
praesentiam et potentiam, videtur etiam quod creaturae insensibiles
capiant Deum. Ad quod dicendum, quod mens nostra dicitur capere
Deum sicut perfectibile suam perfectionem. Objectum enim operationis
aliquo modo est perfectio operantis. Mens autem nostra habet
operationem circa Deum per cognitionem et amorem quam non habent
creaturae irrationales. Et ideo capitur a mente sicut a perfectibili,
non tamen sicut a perfectibili proportionato; et ideo non
comprehenditur, sed attingitur; unde non sequitur quod adaequetur.
Memoria vero dicitur ad aliquid non secundum esse, sed secundum dici.
Ea vero tria sunt quae ad se invicem referuntur. Videtur falsum, eo
quod memoria non dicitur ad voluntatem. Dicendum, quod quamvis non
dicatur ad eam sub nomine voluntatis, tamen refertur ad eam inquantum
voluntas est memorabilis. Vel dicendum, quod referuntur ad invicem
secundum relationem originis, inquantum una habet naturalem ordinem ad
aliam, ut dictum est supra, quaest. 4, art. 4. Totamque meam
memoriam et intelligentiam et voluntatem simul memini. Videtur male
dicere: quia totum dicitur respectu partium: potentiae autem animae
non habent partes, cum sint simplices. Dicendum, quod est duplex
quantitas; scilicet molis vel dimensiva, et hujusmodi totalitas
attenditur respectu partium in quas dividitur. Est etiam quaedam
quantitas virtutis, cujus totalitas attenditur respectu objectorum; et
talis est totalitas in potentiis animae. Item, videtur quod una non
sit aequalis in omnibus: quia omne totum est majus sua parte.
Dicendum quod hoc verum est de totalitate quantitatis dimensivae vel
numerabilis, quae ejusdem rationis sunt, et non de totalitate
quantitatis virtualis; potest enim contingere quod una virtus potest in
tot objecta in quot aliae plures, quarum quaelibet in omnia illa
objecta potest; tamen una earum non tot modis potest in illa objecta,
sicut alia.
|
|