|
Postquam probavit Trinitatem personarum in unitate essentiae,
auctoritatibus, rationibus et similitudinibus, hic incipit determinare
quaestiones incidentes circa praedeterminata. Dividitur autem in
partes duas. Cum enim personarum Trinitas distinguatur per
processionem unius personae ab alia, in prima movet quaestiones circa
hanc processionem quantum ad suppositum et terminum; in secunda quantum
ad principium, 6 distinct., ibi: quaeri solet, utrum pater
genuerit filium voluntate, an necessitate. Sciendum est autem, quod
licet Magister moveat has quaestiones de generatione filii a patre,
tamen eaedem quaestiones possunt fieri de processione spiritus sancti,
et similiter determinantur. Prima autem pars dividitur in duas: in
prima inquirit utrum nomina essentialia concreta possint significari ut
suppositum actus generationis, vel ut terminus; in secunda inquirit de
nominibus essentialibus in abstractione significantibus, 5
distinct., ibi: post hoc quaeritur, utrum concedendum sit, quod
pater genuit divinam essentiam. De personalibus enim non est dubium,
supposita distinctione personarum per actus notionales. Prima in
duas: in prima determinat quaestionem; in secunda objicit contra
determinata, ibi, nunc ad praemissam quaestionem revertamur. Circa
primum inquirit, utrum haec sit vera, Deus genuit Deum: et
dividitur in partes duas, secundum quod duabus viis ex ista
propositione procedit. Secunda incipit ibi: sed adhuc opponunt; quae
dividitur in duas: in prima ponit processum ex dicta propositione ad
impossibile, et solvit: et quia in sua solutione supponit quod nomen
personale possit praedicari de essentiali, ut dicatur, Deus est
pater, ideo in secunda excludit errorem contradicentium per multas
auctoritates, ibi: quidam tamen veritatis adversarii concedunt,
patrem et filium et spiritum sanctum, sive tres personas, esse unum
Deum, unam substantiam; sed tamen nolunt concedere, unum Deum,
sive unam substantiam, esse tres personas. Ad intellectum hujus
partis de duobus quaeritur: primo de divina generatione. Secundo de
divina praedicatione. Circa primum tria quaeruntur: 1 an in divinis
sit generatio; 2 supposito quod sic, an haec sit vera: Deus genuit
Deum; 3 de aliis locutionibus quae ex ista littera concluduntur.
|
|