|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod in Deo non sit
generatio. Generatio enim est species mutationis, secundum
philosophum. Sed a Deo removetur mutatio, Jac. 1, 17: apud
quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Ergo nec
generatio.
2. Praeterea, quanto creaturae sunt nobiliores, magis accedunt ad
divinam similitudinem. Sed in creaturis nobilioribus non invenitur
generatio, sicut in Angelis et in corporibus caelestibus, sed tantum
in inferioribus. Ergo videtur quod nec in Deo inveniatur.
3. Item, ubicumque est generatio, oportet quod sit aliquid in
genito communicatum a generante. Sed per illud quod sibi a generante
communicatur non distinguitur a generante. Ergo oportet ibi esse
aliquid aliud per quod ab ipso distinguatur, cum omne genitum a
generante distinctum sit. Ergo omne quod generatur, est compositum,
cum sit ibi aliquid et aliquid. Sed in Deo non est compositio. Ergo
nec generatio.
4. Item, generatio est actus medius inter generantem et genitum.
Sed inter patrem et filium non est aliquid medium. Ergo videtur quod
non sit ibi generatio.
1. Contra, Isa. ult., 9: ego qui generationem tribuo sterilis
ero?
2. Item, omne quod communicat se, communicat se ratione actus qui
est in ipso; quia potentia non agit nec communicat se. Sed divina
essentia est primus et purus actus. Ergo videtur quod summe communicet
se. Sed non communicat se summe in creaturis, cum non terminetur in
eamdem naturam talis communicatio. Ergo videtur quod communicet se per
generationem in filio; haec enim est maxima communicatio.
Respondeo dicendum, quod generationem esse in divinis, ratione
efficaciter confirmari non potest, sicut supra dictum est, dist. 3,
quaest. 1, art. 4, sed auctoritate et fide tenetur: unde
simpliciter concedendum est, generationem esse in divinis. Sciendum
tamen est, quod, cum omnis perfectio sit in Deo et nulla
imperfectio, quidquid perfectionis invenitur in creatura, de Deo dici
potest quantum ad id quod est perfectionis in ipsa, omni remota
imperfectione. Si autem nomen imponitur ab eo quod imperfectionis
est, sicut lapis, vel leo, tunc dicitur de Deo symbolice vel
metaphorice. Si autem imponitur ab eo quod est perfectionis, dicitur
proprie, quamvis secundum modum eminentiorem. Dicitur autem nomen
imponi ab eo quod est quasi differentia constitutiva et non ex ratione
generis; et ideo quandocumque aliquid secundum suum genus dicit
imperfectionem, et secundum differentiam, perfectionem, invenitur in
Deo quantum ad rationem differentiae, et non quantum ad rationem
generis: sicut scientia non est in Deo quantum ad rationem habitus vel
qualitatis, quia sic habet rationem accidentis; sed solum secundum id
quod complet rationem scientiae, scilicet cognoscitivum
certitudinaliter aliquorum. Similiter dico, quod si accipiamus genus
generationis, secundum quod invenitur in inferioribus, imperfectionis
est: mutatio enim, quae est genus ipsius, ponit exitum de potentia ad
actum, et per consequens ponit materialitatem in genito, et per
consequens divisionem essentiae: quae omnia divinae generationi non
competunt. Si autem consideretur secundum differentiam suam, per quam
completur ratio generationis, sic dicit aliquam perfectionem: passive
enim accepta dicit acceptationem essentiae in perfecta similitudine;
cujus communicationem dicit, si sumatur active: quorum neutrum
imperfectionem dicit: communicatio enim consequitur rationem actus:
unde omnis forma, quantum est de se, communicabilis est; et ideo
communicatio pertinet ad nobilitatem. Et hoc modo accepta generatione
est per prius in Deo, et omnis generatio in creaturis descendit ab
illa, et imitatur eam quantum potest, quamvis deficiat. Unde ad
Ephes. 3, 15: ex quo omnis paternitas in caelis et in terra
nominatur. Si autem accipiatur secundum rationem usitatam in nomine,
secundum quam dicimus generationem in creaturis, sic non convenit Deo
nisi transumptive, sicut et alia corporalia.
Et per hoc jam patet solutio ad primum: quia generatio, secundum suum
genus, quod est mutatio, in divinis non invenitur; unde in Deo non
est mutatio, sed operatio divinae naturae, secundum Damascenum.
Differt autem operatio a motu, secundum philosophum, quia operatio
est actus perfecti, sed motus est actus imperfecti, quia existentis in
potentia.
Ad secundum dicendum, quod nulla creatura susceptibilis est
generationis sine eo quod est imperfectionis in ipsa: cum enim in omni
creatura differat essentia et esse, non potest essentia communicari
alteri supposito, nisi secundum aliud esse, quod est actus essentiae
in qua est; et ideo oportet essentiam creatam communicatione dividi,
quod imperfectionis est; et ideo in perfectissimis creaturis non
invenitur, sed in his quae magis removentur a divina similitudine.
Ad tertium dicendum, quod in divina generatione non est aliquid
additum essentiae in genito, per quod differat a generante; sed ex hoc
ipso quod accipit essentiam a generante, distinguitur ab eo relatione
dantis et accipientis: quae relationes non differunt ab essentia
realiter, sed tantum ratione, ut dictum est, dist. 11, quaest.
1, art. 5. Et ideo non sequitur ibi compositio: quod in aliis
esse non potest, quia nulla relatio est substantia secundum rem in
creaturis. Unde oportet quod omne generatum sit compositum, et sic
iterum patet quod generatio in creaturis sine imperfectione esse non
potest.
Ad quartum dicendum, quod generatio realiter non est aliquid medium
inter patrem et filium, cum generatio secundum rem passive accepta,
sit ipsa filiatio, quae est proprietas filii, et est in filio; et cum
in patre accipitur active, est ipsa paternitas quae est in patre, et
est ipse pater: tamen significat proprietatem per modum actus, et ista
significatio fundatur aliquo modo supra rem in acceptione unius ab
altero.
|
|