|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod haec sit falsa, Deus
genuit Deum. Generatio enim importat relationem distinguentem
personas, ut dictum est, art. praeced. Si igitur conceditur, quod
Deus genuit Deum, oportet quod concedatur quod Deus distinguitur a
Deo, et quod Deus est alius a Deo, quod non conceditur.
2. Praeterea, terminus in praedicato positus non trahit terminum in
subjecto positum extra suam significationem, sed tantum restringit
ipsum ratione consignificationis temporis, ut stet pro praesentibus,
praeteritis, et futuris: quin potius est e converso, secundum
Boetium, quod talia sunt praedicata, qualia permiserint subjecta.
Sed hoc nomen Deus significat essentiam. Ergo per verbum quod
praedicatur, non trahitur ad standum pro persona, sed supponit
essentiam. Haec autem est falsa, essentia genuit essentiam, ut infra
dicetur, dist. 5, quaest. 1, art. 1. Ergo et haec, Deus
genuit Deum.
3. Item, si Deus genuit Deum, ergo Deus est generans, et Deus
est genitus. Sed quidquid dicitur de singulis personis, potest dici
de Deo. Sed de patre dicitur quod est generans et de filio quod non
est generans. Ergo potest dici quod Deus generat et Deus non
generat: quod falsum est. Ergo et prima est falsa, Deus genuit
Deum.
1. Contra, in symbolo dicitur: Deum de Deo genitum. Sed non
generatur de Deo, nisi sicut de generante. Ergo Deus generat
Deum.
2. Praeterea, Deus dicit habentem deitatem. Ergo quidquid dicitur
de habente deitatem, potest dici de Deo. Sed potest dici: habens
deitatem generat habentem deitatem. Ergo potest dici: Deus generat
Deum.
Respondeo dicendum, quod ista est simpliciter vera et concedenda,
Deus generat Deum. Sed circa veritatem ejus est duplex opinio.
Quidam enim dicunt, quod hoc nomen Deus significat essentiam et
supponit essentiam quantum est de se, sed propter indifferentiam
essentiae ad personas in divinis, ex adjuncto notionali trahitur ad
supponendum pro persona. Alii dicunt quod hoc nomen Deus significat
essentiam, et supponit, quantum est de se, personam, tamen
indistincte: unde potest supponere unam tantum vel plures personas:
unam cum dicitur, Deus generat: plures, ut cum dicitur Deus est
Trinitas. Et haec opinio videtur verior esse. Quamvis enim, ut
dicitur Lib. de causis, omne nomen deficiat a significatione divini
esse, propter hoc quod nullum nomen significat simul aliquid perfectum
et simpliciter (quia abstracta non significant ens per se subsistens,
et concreta significant ens compositum), nihilominus tamen abjicientes
id quod imperfectionis est, utimur utrisque nominibus in divinis,
abstractis propter simplicitatem, concretis propter perfectionem.
Unde hoc nomen Deus significat per modum perfecti et per se
subsistentis, sicut et hoc nomen homo: unde, sicut et hoc nomen homo
in se importat non tantum essentiam, sed etiam suppositum, sed
indistincte (alias non praedicaretur de individuis), ita et hoc nomen
Deus. Et ideo de se habet quod possit supponere pro persona, et non
habet quod supponat pro essentia ex modo significandi nominis, sed
tantum ex ratione divinae simplicitatis, in qua idem est re essentia et
suppositum.
Ad primum ergo dicendum, quod generari significat proprietatem per
modum actus; actus autem est suppositorum tantum: humanitas enim non
generat, sed homo: et ideo cum dicitur, Deus generat Deum, locutio
simpliciter est vera, quia actus non potest referri nisi ad
suppositum. Sed referri et distingui non significant actus nisi
grammatice loquendo; et ideo possunt referri ad essentiam et ad
suppositum: et ideo non simpliciter conceditur, Deus distinguitur a
Deo, ne distinctio referatur ad essentiam; et praecipue cum hoc nomen
Deus importet suppositum indistinctum, quod non distinguitur nisi
personali proprietate adjuncta, ut paternitate vel filiatione.
Ad secundum dicendum, quod, quamvis hoc nomen Deus significet
essentiam, tamen, quantum est de se, supponit habentem essentiam, et
rem naturae, etiam non intellectis personis, quas fides distinguit.
Unde potest supponere pro persona, etiamsi ab alio non restringatur.
Et quia supponit personam indistincte, ideo potest stare in locutione
pro quacumque persona: et sic reddit locutionem veram. Unde in hac
propositione, Deus generat Deum, in supposito stat pro patre, in
apposito pro filio.
Ad tertium dicendum quod hoc nomen Deus, proprie loquendo, nec est
universale nec singulare; sed habet aliquid de ratione universalis,
scilicet quod praedicatur essentialiter de pluribus suppositis; et inde
habet quod ea quae praedicantur de singulis suppositis, praedicantur de
ipso: habet autem de ratione singularis hoc quod non multiplicatur ad
multitudinem suppositorum: dicimus enim, quod pater et filius sunt
unus Deus, sed Socrates et Plato sunt plures homines: et ex parte
ista habet hoc nomen Deus quod negatio et affirmatio opponuntur
contradictorie: unde sicut istae non possunt simul esse verae,
Socrates currit et non currit; ita nec istae, Deus generat et non
generat.
|
|