|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod genuit vel se Deum,
vel alium Deum. Idem enim et diversum universaliter dividunt ens.
Sed se est relativum identitatis, alius autem importat diversitatem.
Ergo oportet dicere, quod genuit vel se Deum vel alium Deum.
2. Item, ut supra dictum est, art. anteced., hoc nomen Deus
trahitur ad standum pro persona ex notionali adjuncto. Sed alius
importat distinctionem notionalem. Ergo ly alius hoc nomen Deus facit
stare pro persona. Sed haec est vera: Deus genuit aliam personam
divinam. Ergo et haec: Deus genuit alium Deum.
3. Item, videtur quod haec sit vera, Deus genuit se Deum. Idem
enim, ut dicit philosophus, est unum in substantia, sicut aequale
unum in quantitate. Sed sicut una magnitudo est patris et filii, sic
et una substantia. Ergo sicut conceditur ista, Deus genuit aequalem
Deum; ita debet concedi ista, Deus genuit eumdem Deum. Unde
similiter et haec, Deus genuit se Deum, cum se sit relativum
identitatis.
4. Item, quaeritur de aliis duabus propositionibus, scilicet,
genuit Deum, qui est Deus pater, vel Deum qui non est Deus pater.
Videtur enim quod haec sit falsa: genuit Deum qui est Deus pater.
Qui enim cum sit relativum, facit secundam notitiam suppositorum.
Sed iste terminus Deus, ad quem refertur, stabat pro persona filii.
Ergo et relativum supponet personam filii. Sed haec est falsa:
filius est Deus pater. Ergo et haec, Deus genuit Deum, qui est
Deus pater.
5. Item, videtur quod etiam negativa sit falsa. Negatio enim
respicit terminum sequentem formalem. Ergo cum dicit, Deus genuit
Deum qui non est Deus pater, a filio, quem refert relativum, per
negationem removetur ly Deus, qui in praedicato ponitur, non tantum
quantum ad suppositum, sed quantum ad formam; et ita divina essentia
removebitur a filio, quod falsum est.
Respondeo dicendum, quod Magister in littera negat utramque
praemissarum; eo quod alius, cum notet diversitatem, ponit formam
suam circa terminum cui adjungitur, cum sit adjectivum, et ita
designabitur diversitas in forma divinitatis. Ly se autem cum sit
relativum identitatis, refert idem suppositum; et ita cum dico:
genuit se Deum, ponitur indistinctio suppositi inter patrem et
filium; et cum dicitur, genuit alium Deum, ponitur diversitas
naturae; et ideo utraque neganda est. Sed sunt aliqui qui distinguunt
istam, genuit alium Deum; quia ly alium potest teneri substantive vel
adjective. Si adjective, tunc erit locutio falsa, quia ponet
diversitatem circa hunc terminum Deus; si substantive, tunc erit
constructio appositiva, et locutio erit vera, et erit sensus, genuit
alium Deum, qui est Deus. Sed, quia non invenitur quod adjectivum
in masculino genere substantivetur, et maxime cum adjungitur sibi
substantivum, ideo haec distinctio non videtur multum valere; nisi
forte subintelligatur hoc participium ens ut dicatur alium entem Deum.
Sed hoc erit nimis extortum; et ideo dicendum cum Magistro quod
utraque falsa est.
Ad primum ergo dicendum, quod idem et diversum sufficienter dividunt
ens creatum, propter hoc quod ubicumque in creaturis est diversitas
suppositorum, est diversitas essentiae; sed in Deo in diversis
suppositis est una essentia: et ideo nec identitas competit propter
diversitatem suppositorum nec diversitas propter identitatem essentiae;
sed tantum unitas.
Ad secundum dicendum, quod alius importat distinctionem in communi,
non magis personalem quam essentialem: et ideo quando adjungitur
termino personali, importat distinctionem personalem; quando autem
adjungitur termino essentiali, importat diversitatem essentiae,
secundum exigentiam formae illius termini; cum termini, praecipue
substantiales, recipiant diversitatem et pluralitatem ex parte suae
formae.
Ad tertium dicendum, quod idem significat unitatem in substantia; et
praeter hoc, quia relativum est et habet articulationem implicitam,
importat unitatem suppositi, et multo plus hoc pronomen se, quod est
etiam relativum reciprocum, quod non est reperire in hoc nomine
aequale: et ideo non est simile quod pro simili inducitur.
Ad quartum dicendum, quod Magister distinguit utramque illarum
propositionum. Si enim cum dicitur, Deus genuit Deum, qui est
Deus pater, ly pater construitur appositive ad ly Deus, locutio
falsa est: quia tunc ly Deus restringetur ad standum pro persona
patris; et sic erit sensus: genuit Deum, qui est ipse pater: et sic
affirmativa falsa est, et negativa vera. Si autem intelligantur non
per appositionem, sed mediate conjungi illi duo termini, scilicet
Deus, et pater; ut sit sensus: genuit Deum qui est Deus et Deus
est pater; tunc affirmativa vera est, et negativa falsa.
Praepositinus tamen dixit, quod utraque falsa est, nec sunt
contradictoriae propter diversam suppositionem hujus relativi qui: in
affirmativis enim refert tantum suppositum antecedentis, et cum
antecedens supponat pro persona filii, referret personam filii, de qua
non est verum dicere, quod sit Deus pater. In negativa vero
relativum refert non tantum suppositum, sed etiam essentiam. Unde
oporteret quod hoc praedicatum Deus pater removeretur non tantum a
supposito filii, sed etiam ab essentia: et ita falsa est. Sed quia
hac distinctione facta, adhuc habet locum distinctio Magistri, et
praecipue in affirmativa; et iterum quia non videtur necessarium esse
quod in negativis relativum referat aliter quam in affirmativis, nisi
forte propter negationem, cujus est confundere terminum et facere eum
teneri simpliciter (quod tamen non habet respectu praecedentis, sed
tantum respectu sequentis): ideo videtur efficacior via Magistri, et
secundum ipsum concedendum est, quod utraque potest esse vera et
falsa; secundum cujus distinctionem patet solutio ad quartum
argumentum.
Ad quintum dicendum, quod quando duo termini contrahuntur per
appositionem, terminus appositus efficitur quasi forma ei cui
apponitur. Unde si intelligatur appositive: genuit Deum qui non est
Deus pater, negatio non removebit formam divinitatis sed paternitatis
a filio.
|
|