|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod in divinis non possit
aliqua formari propositio, in qua aliquid de ipso praedicetur.
Veritas enim signi consistit in conformitate signi ad signatum. Sed
omnis praedicatio fit per aliquam compositionem. Cum igitur in Deo
nulla sit compositio, videtur quod de ipso nulla possit formari vera
praedicatio.
2. Item Dionysius: in Deo negationes sunt verae affirmationes
incompactae. Appellatur autem incompactum illud quod non est debito
modo ordinatum, nec est competens. Sed talis inordinatio inducit
falsitatem in propositionibus. Ergo videtur idem quod prius.
1. Contra; fidei non potest subesse falsum. Sed multae
propositiones affirmativae enunciantur a nobis de Deo secundum fidem
nostram, scilicet quod Deus est trinus et unus. Ergo videtur quod de
Deo possit formari vera propositio.
2. Item, secundum Boetium, nulla propositio est verior illa in qua
idem de se praedicatur. Sed quidquid est in divinis, est idem re,
cum in Deo sit idem habens et habitum, et quod est et quo est,
excepto quod una persona non est alia. Ergo videtur quod de Deo
possint formari verissimae locutiones.
Respondeo dicendum, quod enuntiatio sequitur apprehensionem. Unde
secundum quod intelligimus aliqua, oportet quod enuntiemus illa.
Apprehensio autem fit secundum potestatem apprehendentis; et ideo ea
quae sunt simplicia intellectus noster enuntiat per modum cujusdam
compositionis; sicut e contrario Deus intelligit res compositas modo
simplici: et inde est quod intellectus noster de Deo format
propositiones ad modum rerum compositarum, a quibus naturaliter
cognitionem accipit.
Ad primum ergo dicendum, quod intellectus noster deficit a cognitione
divinae majestatis, similiter etiam et enuntiatio deficit a
significatione perfecta; nihilominus tamen est veritas, inquantum
intellectus formans enuntiationem accipit duo quae sunt diversa secundum
modum et idem secundum rem. Unde secundum diversitatem rationum format
praedicatum et subjectum, et secundum identitatem componit.
Ad secundum dicendum, quod affirmativae propositiones pro tanto
dicuntur incompactae in divinis, quia nihil eorum quae praedicantur de
ipso significant ipsum per modum quo ipse est, sed per modum quo
intellectus noster accipit ex rebus creatis informatus. Unde oportet
quod nomina illa praedicata de Deo intelligantur praedicari remotis
illis modis quibus de creaturis praedicantur. Unde Dionysius omnes
divinas praedicationes ita docet exponere: Deus est sapiens, et non
sapiens, scilicet sicut alia, ut differat in eo sapientia a sapiente;
sed est supersapiens, inquantum est in ipso nobiliori modo sapientia
quam significetur per nomen.
|
|