|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod persona non possit
praedicari de essentia. Praedicatum enim habet rationem formae. Sed
persona est suppositum formae, vel naturae. Ergo persona non habet
rationem quod praedicetur de natura vel essentia.
2. Item, praedicatum semper significatur inesse subjecto. Persona
autem non significatur ut inhaerens essentiae, sed e converso. Ergo
persona non potest praedicari de essentia.
3. Item, superius per se praedicatur de suo inferiori, sicut homo
de Socrate; sed Socrates accidentali praedicatione praedicatur de
homine; accidit enim homini esse Socratem. Sed sicut Socrates est
suppositum humanae naturae, ita pater est suppositum naturae divinae.
Ergo videtur quod haec non sit vera, Deus est pater, nisi forte per
accidens.
4. Item, sicut dictum est, Sup., qu. 1, art. 2, hoc nomen
Deus, quantum est de se, supponit personam. Sed haec est falsa:
una persona est pater et filius et spiritus sanctus. Ergo haec etiam:
unus Deus est pater et filius et spiritus sanctus.
5. Item videtur quod haec etiam sit falsa, Deus est Trinitas.
Nihil enim praedicatur de homine quod non praedicetur de aliquo
supposito hominis. Sed Trinitas neque praedicatur de patre neque de
filio neque de spiritu sancto. Ergo per eamdem rationem non potest
dici quod Deus sit Trinitas.
Respondeo dicendum, quod in divinis est omnino indifferentia naturae
ad suppositum; et ideo nec est ibi universale neque particulare: et
ideo sicut vere praedicatur essentia de persona, ita et e converso.
Sed verum est quod quantum ad modum significandi plus habet de
proprietate propositio in qua praedicatur essentia, quam in qua
praedicatur persona, cum praedicatum se habeat loco formae.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis persona sit suppositum,
nihilominus tamen propter indifferentiam suppositi ad naturam persona
est aequalis simplicitatis cum natura; et ideo de se conversim
praedicantur.
Et per hoc patet solutio ad secundum: quia in Deo habens et habitum
sunt idem re.
Ad tertium dicendum, quod in divinis non est aliquid accidentale, nec
est ibi universale et particulare; et ideo nihil dicitur ibi per
accidens, neque per consequens, sicut in creaturis; sed tantum
attenditur ibi alius et alius modus significandi.
Ad quartum dicendum, quod hoc nomen Deus, quantum est de se,
quamvis supponat pro persona, nihilominus tamen non supponit pro aliqua
persona distincte, immo indeterminate; nec forma significata per nomen
Deus, a qua nomen imponitur, est proprietas personalis, sed natura
communis: et ideo unitas significata per hoc adjectivum unus, refertur
ad formam divinitatis, et non ad suppositum. Sed hoc nomen persona
imponitur a personali proprietate, quae est forma significata per
terminum; et ideo haec est falsa: una persona est pater et filius et
spiritus sanctus; quia significaretur una personalitas trium
personarum.
Ad quintum dicendum, quod pater supponit personam distinctam,
similiter et filius et spiritus sanctus; sed hoc nomen Deus supponit
personam indeterminate; et ideo ratione indeterminationis aliquid
potest praedicari de Deo quod de nulla distinctarum personarum
praedicatur: sicut etiam de homine dicitur, quod nulli singularium
convenit esse commune vel speciem vel aliquid hujusmodi. Quod autem
plures personae hominum non possunt simul praedicari de hoc nomine
homo, ratio est quia plures personae non sunt unus homo sicut plures
personae sunt unus Deus et Trinitas; et ideo convenienter dicitur:
Deus est tres personae.
|
|