|
Deus pater alterum se genuit. Hoc dupliciter solvit Magister. Quia
ly se potest esse ablativi casus, et tunc simpliciter vera est: et est
sensus: genuit alterum se, idest alterum a se. Vel potest esse
accusativi casus; et tunc vel facit simplicem relationem; et sic
iterum vera est, refert enim identitatem naturae; tamen erit
impropria: vel faciet relationem personalem et sic est falsa, quia
refert idem suppositum. Potest tamen dici, quod etiam si referat idem
suppositum, quodammodo erit vera, sed erit emphatica locutio, ut sit
sensus: genuit alterum se, idest similem sibi; sicut dicit poeta:
dii faciant sine me ne moriatur ego.
|
|