|
Hic ponit Magister quaestionem de nominibus significantibus essentiam
in abstracto, utrum aliquod eorum possit se habere ad generationem ut
subjectum vel terminus: et circa hoc tria facit. Primo movet
quaestionem; secundo determinat eam, ibi: ad quod Catholicis
tractatoribus consentientes dicimus; tertio determinationem confirmat,
ibi: ideo non est dicendum, quod pater genuit divinam essentiam; et
haec dividitur in duas partes. In prima ostendit quod divina essentia
non habet se ad generationem sicut terminus, ut dicatur generata; in
secunda quod non se habet ad ipsam sicut subjectum, ut dicatur
generans, ibi: ita etiam non est dicendum, quod divina essentia
genuit filium. Prima in duas: in prima inducit probationem; in
secunda excludit contrarietatem, ibi: huic autem videtur contrarium
quod Augustinus ait. Primum ostendit tripliciter: uno modo sic.
Quia omne quod in divinis generat aliquid, relative dicitur ad illud,
et e converso. Si igitur pater generat divinam essentiam, essentia
dicitur relative ad patrem, et ita non significaret substantiam
secundum Augustinum. Secundo sic. Pater est divina essentia. Si
igitur pater generaret divinam essentiam, pater generaret illud quod
ipse est, quod non potest esse, secundum Augustinum, ibi: item cum
Deus pater sit divina essentia, si ejus esset genitor, esset utique
genitor ejus rei quae ipse est. Tertio sic. Pater habet esse per
divinam essentiam. Si igitur pater generaret divinam essentiam, pater
haberet esse per id quod est generatum ab ipso: cujus contrarium
videtur magis; et hoc ibi: item si pater est genitor essentiae
divinae, cum ipse essentia divina sit, et Deus sit; eo quod
generat, et est et Deus est. Ita etiam non est dicendum. Hic
probat aliam partem quaestionis, scilicet quod essentia non sit
suppositum generationis; et hoc dupliciter: scilicet quod neque
essentia generet essentiam neque generet filium, et dividitur in duas:
primo ponit probationes utriusque; in secunda inducit contrarietatem,
ibi: praedictis autem videtur contrarium esse quod dicit Augustinus.
Haec dividitur in duas: primo inducit contrarietates ostendentes quod
essentia generat essentiam; in secunda ostendit quod essentia generet
filium, ibi: dicitur quoque, et frequenter in Scriptura legitur,
patrem de sua substantia genuisse filium. Circa primum duo facit.
Primo objicit per auctoritates Augustini, secundo per auctoritates
Hilarii, ibi: huic vero id etiam contrarium videtur quod Hilarius
ait. Utraque dividitur in objectionem et solutionem. Similiter etiam
sequens pars dividitur in objectionem et solutionem. Ad intelligentiam
hujus partis de tribus quaeritur: primo utrum essentia se habeat ad
generationem sicut generans. Secundo utrum se habeat sicut de quo est
generatio. Tertio utrum se habeat sicut id quod est terminus
generationis. Circa primum duo quaeruntur: 1 utrum essentia
generet; 2 dato quod non, utrum similiter sit in omnibus aliis
essentialibus nominibus.
|
|