|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod essentia generet. Major
enim est oppositio affirmationis et negationis, quam relationis. Sed
oppositio relationis facit in divinis ut una persona non sit alia.
Ergo fortius faciet hoc contradictio. Sed persona patris est
generans. Si igitur essentia non generet, pater non erit essentia;
quod est impossibile.
2. Praeterea, quidquid praedicatur de aliquo potest supponere
illud. Sed essentia praedicatur de patre et vere. Ergo potest
supponere pro patre, et ita potest recipere praedicationem patris.
Ergo potest concedi quod essentia generet.
3. Item, si essentia est pater, ergo est pater filii. Sed
relativa dicuntur ad convertentiam. Ergo et filius erit filius
essentiae. Ergo essentia generat.
4. Item, essentia est res generans. Sed res generans est
generans. Ergo essentia est generans.
5. Item, sicut se habet essentia ad personam, ita persona ad
essentiam. Sed de persona praedicantur attributa essentiae, sicut
potentia, bonitas, et cetera. Ergo et de essentia proprietates
personae. Ergo potest dici, quod essentia est generans.
1. Contrarium ostenditur per rationes Magistri.
Respondeo dicendum, quod in creaturis actus sunt suppositorum; et
essentia non agit, sed est principium actus in supposito: non enim
humanitas generat, sed Socrates virtute suae naturae. In creaturis
autem essentia realiter differt a supposito; et ideo nullus actus
proprie de essentia praedicatur nisi causaliter. In divinis autem
essentia realiter non differt a supposito, sed solum ratione, sive
quantum ad modum significandi: quia suppositum est distinctum, et
essentia est communis. Et ideo in divinis quaecumque praedicantur de
supposito non secundum modum quo differt ab essentia, praedicantur
etiam de essentia: dicimus enim, quod essentia creat et gubernat et
hujusmodi. Sed actus qui dicitur de supposito secundum modum secundum
quem differt ab essentia, non potest de essentia praedicari; et
hujusmodi est actus generandi, qui praedicatur de supposito patris,
secundum quod distinctum est a supposito filii: unde non est
concedendum quod essentia generet, sed quod pater generat virtute
essentiae, vel naturae. Unde etiam dicit Damascenus, quod generatio
est opus divinae naturae existens.
Ad primum ergo dicendum, quod affirmatio et negatio dicuntur maxime
opponi, quia in eis non importatur aliqua convenientia: in privative
enim oppositis importatur convenientia quantum ad subjectum, quia nata
sunt fieri circa idem; in contrariis autem relativis etiam quantum ad
genus, quia scilicet sunt in eodem genere. Unde in utraque
oppositione utrumque extremorum significatur per modum entis et naturae
cujusdam. Illud autem in quo invenitur aliquid non permixtum
contrario, est maximum et primum in genere illo, et causa omnium
aliorum; et ideo oppositio affirmationis et negationis, cui non
admiscetur aliqua convenientia, est prima et maxima oppositio, et
causa omnis oppositionis et distinctionis; et ideo oportet quod in
qualibet alia oppositione includatur affirmatio et negatio, sicut
primum in posteriori. Unde plura requiruntur ad alias oppositiones
quam ad oppositionem contradictionis, quia se habent ex additione ad
ipsam. Unde non oportet quod, si contrarietas non inveniatur nisi in
diversis realiter, quod affirmatio et negatio inveniatur in diversis
realiter; immo sufficit etiam distinctio rationis ad affirmationem et
negationem, cum quaelibet distinctio, ut dictum est, includat
affirmationem et negationem: et talis distinctio, scilicet rationis,
est inter essentiam et personam. Sed opposita relative aliquando
requirunt diversitatem vel distinctionem realem; et talia sunt quae
divinas personas distinguunt: aliquando autem distinctionem rationis
tantum; ut cum dicitur idem eidem idem: et hoc melius dicetur in
tractatu de relationibus, dist. 26, quaest. 2, art. 1.
Ad secundum dicendum, quod essentia non praedicatur de supposito
ratione modi significandi in utroque, sed ratione indifferentiae
secundum rem propter simplicitatem divinae naturae, et ideo non oportet
quod supponat patrem.
Ad tertium dicendum, quod cum dicitur essentia est pater, est duplex
locutio ex eo quod ly pater potest teneri quasi adjective, ut ponat
formam suam circa essentiam; et sic falsa est, quia proprietates non
determinant essentiam: vel potest sumi substantive, et tunc supponit
pater in praedicato pro persona patris; et sic vera est, nec oportet
quod fiat hoc modo conversio: ergo filius est filius essentiae; sed,
ergo filius est filius patris, qui est essentia.
Ad quartum dicendum, quod cum dicitur, essentia est res generans, ly
res potest supponere essentiam, vel personam. Si essentiam, sic
falsa est, quia sic adjectivum poneret formam suam circa essentiam; si
personam, sic vera est; et tunc non sequitur: ergo essentia est
generans, quia tunc non circa idem ponetur forma adjectivi.
Ad quintum dicendum, quod cum essentia et persona differant in modo
significandi, illud quod praedicatur de persona ratione modi
significandi secundum quod ab essentia distinguitur, non praedicatur de
essentia, ut generans et generatum: alias similiter etiam est ex parte
essentiae; illud enim quod praedicatur de essentia ratione modi
significandi quo differt a supposito distincto, non praedicatur de
supposito; sicut essentia est communis tribus, tamen non potest dici
hoc de aliqua personarum.
|
|