|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod actus generandi de
nullo nominum essentialium praedicetur. Sicut enim tres personae sunt
una essentia, ita etiam sunt unus Deus. Sed, secundum rationem
Magistri, non potest dici essentia generare, ne notetur essentiae
distinctio. Ergo similiter non potest dici, Deus generat, ne
sequatur deorum pluralitas.
2. Item, persona et hypostasis et substantia non dicuntur relative.
Sed, secundum Magistrum, ideo essentia non potest dici generare,
quia relative non dicitur. Ergo similiter nec persona vel hypostasis.
3. Item, ista nomina, natura, bonitas et hujusmodi, sunt aequalis
abstractionis sicut essentia. Si igitur essentia propter modum
significandi in abstracto non potest generare, ergo videtur quod nec
aliquod aliorum.
1. Contrarium ostenditur per multas auctoritates in littera.
Respondeo dicendum, quod sicut dictum est, art. praec. in corp.,
generare proprie convenit supposito inquantum distinctum; et ideo
quanto magis appropinquat nomen ad suppositum distinctum, tanto verius
potest praedicari de ipso actus generandi. Unde haec est
propriissima, pater generat, quia imponitur nomen patris a proprietate
distinguente. Et similiter potest dici, persona generat, quia nomen
personae imponitur a proprietate communi, quae dicitur personalitas:
et consequenter minus proprie dicitur, Deus generat; quia, quamvis
claudat in se suppositum, non tamen suppositum distinctum; nec
imponitur nomen a proprietate distinguente, sed ab essentia communi.
In omnibus autem abstractis etiam est ordo: quia quaedam ordinem
dicunt ad actum, sicut virtus, bonitas, lux, natura et hujusmodi:
et quia actus sunt suppositorum, ideo in istis invenitur dictum, quod
sapientia generat vel natura generat; tamen hujusmodi locutiones non
sunt extendendae, sed pie intelligendae. Quaedam vero nomina sunt
quae non dicunt ordinem ad operationem, sed tantum imponuntur secundum
rationem nominis ab actu substandi, sicut substantia. Unde hoc nomen
substantia adhuc accedit ad rationem suppositi, sed hoc nomen essentia
removetur omnino a ratione suppositi: et ideo minime potest dici, quod
essentia generet. Si tamen inveniretur, esset exponenda, essentia
generat, idest pater, qui est essentia.
Ad primum ergo dicendum, quod hoc nomen Deus includit in se
suppositum indeterminate, et ratione ejus a quo nomen imponitur,
includit in se naturam: unde ratione modi significandi est quasi medium
inter essentiam et personam distinctam: et ideo nec repugnat sibi modus
essentiae ratione indeterminationis, nec modus distinctae personae
ratione suppositi: et ideo potest dici, Deus generat, et, Deus est
communis tribus personis.
Ad secundum dicendum, quod relativum in divinis multipliciter
dicitur; propriissime enim relativum est quod secundum suum nomen ad
aliud refertur, ut pater. Aliud autem dicitur relativum quod sequitur
vel causat relationem, sicut generatio et generare. Aliud autem quod
implicite claudit in se relationem, sicut Trinitas personas distinctas
relatione; et hoc nomen persona includit in se relationem
distinguentem. Aliud autem potest dici relativum, inquantum pro
relatione ponitur, sicut Deus, et etiam quaedam nomina abstracta,
cujus ratio dicta est, in corpore.
Ad tertium dicendum, quod majoris abstractionis est essentia quam
bonitas vel sapientia: quia quamvis aequaliter abstrahant a supposito,
tamen essentia super hoc abstrahit etiam ab actu; illa vero dicunt
ordinem ad actum.
|
|