|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod filius non sit genitus de
substantia patris. Omnis enim praepositio transitiva est. Transitio
autem requirit diversitatem vel distinctionem. Cum igitur filius non
distinguatur ab essentia patris, non potest dici de essentia ejus
natus.
2. Item, sicut se habet natura humana ad Socratem, ita divina
essentia ad filium. Sed Socrates non potest dici de essentia humana.
Ergo nec filius de essentia patris.
3. Item, de semper dicit ordinem. Sed inter filium et essentiam
non est ordo neque temporis, neque naturae, cum essentia non sit
generans, sed pater; neque causalitatis. Ergo videtur quod nullo
modo sit de essentia patris.
4. Si dicas, quod hoc dicitur propter consubstantialitatem filii ad
patrem, contra. Sicut essentia patris est essentia filii, ita tota
essentia filii est in patre. Ergo eadem ratione potest dici pater de
substantia filii, sicut e contrario.
1. Contrarium ostenditur per auctoritates in littera.
Respondeo dicendum, quod haec praepositio de proprie designat
principium et consubstantialitatem; haec autem praepositio ex designat
tantum ordinem principii. Unde quidquid dicitur esse de aliquo, ex
illo est, sed non convertitur, sicut dicitur infra, 36 distinct.
Unde haec praepositio ex quandoque notat ordinem temporis tantum, ut,
ex mane fit dies; quandoque ordinem principii agentis, sicut,
artificiata sunt ex artifice: quandoque principium materiale, ut,
cultellus fit ex ferro. Sed de, cum notet consubstantialitatem,
semper notat vel principium materiale, sicut, cultellus est de ferro;
vel agens consubstantiale, sicut dicimus quod homo filius generatur de
patre suo, cum sit generatio per decisionem substantiae. Et secundum
istum modum filius dicitur de patre et de essentia patris: tamen de
patre sicut de generante, et de essentia sicut de principio
generationis communicato. Unde etiam accedit ad similitudinem secundum
materiam, si a materia removeatur totum quod est imperfectionis et
remaneat haec sola de conditionibus materiae, quod est manens in re et
per eam res subsistit; et praecipue res artificiata, quae est in
genere substantiae propter suam materiam et non propter suam formam, ut
dicit Commentator.
Ad primum ergo dicendum, quod de, ut deductum est, dicit
consubstantialitatem et ordinem ad principium, et consubstantialitas
respicit essentiam; et ordo, ratione cujus est transitio, respicit
personam generantem: non enim dicimus quod filius sit de essentia, sed
quod sit de essentia patris; et ideo non oportet esse distinctionem
filii ab essentia sed a patre.
Ad secundum dicendum, quod similiter Socrates dicitur nasci de natura
patris vel substantia, sicut filius Dei, tamen differenter; quia
filius Dei est de tota substantia patris, sed Socrates est de parte
substantiae. Item ad aliud. Quia Socrates subsistit non tantum per
essentiam, sed etiam per materiam, per quam individuatur natura
humanitatis in ipso. Sed filius Dei subsistit per essentiam patris,
cum essentia patris non sit pars filii, sed totum quod est filius.
Ad tertium dicendum sicut ad primum.
Ad quartum dicendum, quod non notatur ibi tantum consubstantialitas,
sed etiam ordo ad principium, qui non salvatur, si diceretur: pater
est de essentia filii.
|
|