|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod filius sit ex nihilo.
Illud enim dicitur ex nihilo esse quod non est ex praejacenti materia.
Sed filius est hujusmodi, quia non est de aliquo sicut de materia.
Ergo et cetera.
2. Item, quidquid non habet esse nisi ab alio, quantum est in se,
est non ens, cum inter esse et non esse non sit medium. Sed filius
non habet esse nisi a patre. Ergo de se habet non esse. Sed omne
tale, secundum Avicennam, est ex nihilo. Ergo filius est ex
nihilo.
1. Contra, omne quod est ex nihilo, est creatum. Sed filius est
increatus. Ergo et cetera.
2. Item, secundum Damascenum, omne quod est ex nihilo est
vertibile in nihil. Sed filius non est hujusmodi. Ergo et cetera.
Respondeo dicendum, quod differt dicere aliquid non esse ex aliquo,
et aliquid esse ex nihilo. Cum enim dicitur non esse ex aliquo sicut
ex materia, nihil ponitur; et hoc convenit filio Dei. Cum autem
dicitur esse ex nihilo, remanet ordo affirmatus ad nihil. Sed aliquid
habet ordinem ad nihil dupliciter; scilicet ordinem temporis et ordinem
naturae. Ordinem temporis ex eo quod prius fuit non ens, et postea
est ens; et hoc nulli aeterno convenit. Ordinem naturae, quando
aliquid habet esse dependens ab alio; hoc enim ex parte sui non habet
nisi non esse, cum totum esse suum ad alterum dependeat; et quod est
alicui ex se ipso, naturaliter praecedit id quod est ei ab altero. Et
ideo, supposito quod caelum, et hujusmodi, fuerit ab aeterno, adhuc
tamen est verum dicere quod est ex nihilo, sicut probat Avicenna.
Neutro autem modo filius habet ordinem ad nihil. Non enim habet
ordinem temporis, quia aeternus est; non habet ordinem naturae, quia
suum esse est absolutum, non dependens ab alio.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis non sit de materia, non tamen
sequitur quod non de aliquo, quia est de substantia patris: quo etiam
remoto, adhuc non sequeretur quod esset ex nihilo, ut dictum est:
quia pater non est de aliquo, et tamen non est ex nihilo. Idem autem
est esse patris et filii.
Ad secundum dicendum, quod filius quamvis totum esse suum habeat ab
alio, nihilominus tamen esse suum non est dependens, quia accipit a
patre idem numero esse quod ipse habet: et ideo non est dependens esse
suum, neque possibile, neque ex nihilo: quod necessario sequeretur,
si aliud in numero esse reciperet.
|
|