|
1. Deinde quaeritur, utrum essentia sit terminus generationis.
Videtur quod non. Generatio enim est inter duos terminos, scilicet
terminum a quo et terminum ad quem. Sed generatio filii non habet
terminum a quo, quia non est ex non esse. Ergo etiam non habet
terminum ad quem.
2. Item, omne quod est terminus generationis, est generatum per se
vel per accidens: per se, sicut ipsa res generata; per accidens,
sicut forma ejus. Sed essentia nullo modo generata est, sicut nec
generans: quia sequeretur distinctio. Ergo non est terminus
generationis.
3. Praeterea, si esset terminus, hoc non esset nisi sicut acceptum
per generationem. Sed filius non accepit essentiam. Ergo essentia
est terminus generationis. Probatio mediae. Accipere enim cum non
conveniat tribus personis, est actus notionalis. Sed nullus actus
notionalis terminatur ad essentiam, sicut patet quod pater non generat
essentiam. Ergo nec filius accepit essentiam.
1. Contra, illud in quo est generatio, est terminus generationis.
Sed Hilarius, dicit, quod nativitas unigenita in naturam ingenitam
subsistit. Ergo natura vel essentia est terminus generationis.
2. Praeterea, generatio invenitur in divinis, ut supra dictum est,
dist. 4, quaest. 1, art. 1, secundum id quod est perfectionis
in ipsa. Sed tota perfectio generationis est ex termino ad quem.
Ergo in generatione divina est terminus ad quem. Sed hoc non est
aliud quam essentia. Ergo et cetera.
Respondeo dicendum, quod terminus generationis in creaturis potest
accipi dupliciter, sicut etiam et principium. Dicitur enim principium
generationis ipsum generans; et huic principio correspondet sicut
terminus ipsum genitum. Dicitur etiam principium generationis a quo
incipit generatio, et hoc modo principium vel initium generationis est
privatio formae inducendae; et huic principio terminus oppositus est
forma per generationem inducta. Sicut etiam in dealbatione terminus a
quo est nigredo et terminus ad quem est albedo; similiter in divinis
terminus generationis (quamvis non sit ibi actio vel mutatio) potest
accipi dupliciter: scilicet ipsum generatum, et hoc est filius; vel
essentia accepta a filio per generationem.
Ad primum ergo dicendum, quod generatio et quilibet motus totam
imperfectionem habet ex termino a quo, quod est privatio vel contrarium
includens privationem; et ideo in generatione divina non est terminus a
quo, sed tantum terminus ad quem, a quo est tota perfectio
generationis.
Ad secundum dicendum, quod essentia divina non est genita in filio
neque per se neque per accidens: quia eadem essentia est in generante
et genito. Si autem essentia esset divisa, tunc sequeretur necessario
quod esset genita per accidens, quamvis non per se, sicut in rebus
creatis.
Ad tertium dicendum, quod quamvis accipere sit actus notionalis,
potest tamen terminari ad essentiam: quod sic patet; quia in
generatione divina, sicut in qualibet alia, est tria considerare,
scilicet generantem et genitum et naturam communicatam per
generationem. Possunt ergo verba notionalia designare comparationem
generantis ad genitum, sicut generare vel dare; vel generantis ad
essentiam, vel geniti ad essentiam, ut accipere; vel geniti ad
generantem, sicut nasci. Sciendum igitur, quod, cum omne verbum
notionale significet actum personae ut distincta est, oportet quod
semper egrediatur a persona distincta: et ideo nullum verbum tale exit
ab essentia, ut dicatur essentia generare vel dare notionaliter vel
accipere vel nasci. Verba autem quae designant comparationem
generantis ad essentiam vel geniti ad essentiam, terminantur ad
essentiam, quia ex parte illa non sunt distinctiva; et hujusmodi verba
sunt accipere et dare. Sed verba quae designant comparationem geniti
ad generantem vel e converso, sunt distincta ex utraque parte; et ideo
ex neutra parte potest eis adjungi essentia; quia nec essentia
generat, nec pater generat essentiam; quod patet etiam ex
significatione verborum; quia generans, inquantum generans,
distinguitur a genito et e converso. Sed dans distinguitur quidem ab
eo cui dat, sed non ab eo quod dat: quia aliquis potest dare seipsum.
Similiter et accipiens distinguitur ab eo a quo accipit, sed non ab eo
quod accipit de necessitate; aliquis enim accipere seipsum potest,
sicut servus manumissus.
|
|