|
Si autem relative diceretur ad patrem vel pro relativo poneretur, non
indicaret essentiam. Videtur falsum, quia hoc nomen Deus pro
relativo ponitur, et cum hoc indicat essentiam. Dicendum, quod
quamvis indicet essentiam ex parte significati, tamen ex parte
suppositi indicat personam; unde tota ratio diversitatis in istis
rationibus est quod non concludunt. Similiter de hoc nomine Deus,
sicut de hoc nomine essentia, est diversus modus supponendi. Hoc ad
seipsum indicandum genuit. Contra: generatio filii, ut supra dictum
est, dist. 4, qu. 1, art. 3, non est propter aliquem finem,
cum finis sit dignior eo quod est ad finem. Ergo non est propter
manifestationem patris. Dicendum, quod ly ad hoc est consecutivum,
et non finalem causam designans: manifestatio enim patris consecuta est
ad generationem filii. Dicitur filius consilium de consilio.
Contra: consilium est quaedam quaestio, secundum philosophum. Ubi
autem non est dubitatio, ibi non est quaestio. Ergo in divinis non
est consilium. Dicendum, quod consilium potest sumi passive, quantum
scilicet ad illum qui petit vel accipit consilium; et hoc non potest
esse in Deo, quia hoc importat dubitationem. Dicitur etiam active
quantum ad illum qui dat consilium; et hoc modo est in divinis, et
significat abundantiam cognitionis ipsius de rebus dubiis agibilibus,
de quibus est consilium. Nihil habet filius nisi natum, idest nisi
quod nascendo accepit; sed aliquid accepit nascendo sicut communicatum
sibi per nativitatem, ut essentiam; et aliquid sicut consequens
nativitatem secundum modum intelligendi, sicut relationem filiationis.
Et geniti honoris admiratio in honore generantis est: idest, ille qui
honorat filium admirando ipsum quasi adeo magnum supra se, honorat
etiam patrem, et e converso. Joan. 5, 23: ut omnes honorificent
filium, sicut honorificant patrem. Nativitas Dei non potest eam ex
qua profecta est, non tenere naturam. Dupliciter potest exponi: ut
per nativitatem intelligamus ipsum Deum natum, vel melius possumus
intelligere generationem passivam. Et dicitur generatio tenere aliquam
naturam quae per generationem inducitur, sicut omnis motus et mutatio
terminatur per terminum ad quem, a quo speciem habet. Vult ergo
dicere Hilarius, quod, cum in omni generatione univoca oporteat idem
esse principium generationis et quod per generationem communicatur
(sicut in generatione ignis forma ignis est principium, et eadem est
per generationem acquisita, licet non secundum numerum eadem), ita
oportet quod, cum generatio divina sit virtute naturae divinae, per
generationem genitus accipiat naturam divinam: et oportet quod eamdem
numero, quia, ut supra probatum est, dist. 4, quaest. 1, art.
1, divina natura non potest dividi secundum numerum. Unitatem formae
servilis in naturam divinae unitatis refundimus; id est, non ponimus
naturam humanam cum divina unum effectum in natura. Nec rursus
corporali insinuatione patrem in filio praedicamus; idest, hoc quod
dominus dicit Joan. 14, 2: ego in patre, et pater in me est,
non debet intelligi hoc modo, ut pater sit in filio hoc modo quo
insinuatur, id est manifestatur, corpus esse in corpore. Sed ex eo,
idest ex patre, genitam naturam ejusdem generis, idest ejusdem
virtutis et rationis, sicut humanitas est ejusdem generis in Socrate
et Platone; idest, ipsum genitum habentem talem naturam, dicimus
habuisse in se naturam gignentis, idest patris gignentis. Vel potest
exponi natura genita, quia per generationem accepta in filio; et
gignens, quia est principium generationis in patre. Numquid unigenito
Deo contumelia est patrem sibi innascibilem Deum esse? Hoc dicit
contra Arianos, qui dicebant filium minorem patre, quia non est
ingenitus sicut pater. Sed non sequitur: quia ipse est unigenitus
patris, et per generationem totam naturam patris accepit: et hoc est
quod dicit: in naturam unigenitam subsistat. Non est aliunde, idest
ab alio quam a patre: et ideo non refertur ad aliud, idest ad aliam
personam quam ad patrem, inquantum filius est: quia ad spiritum
sanctum refertur, inquantum spirans est. Vel aliter: aliunde,
scilicet quam de essentia patris. Ad aliud similiter quantum ad
essentiam vel naturam, quasi non habens divinam naturam, sed aliam.
In uno subsistit, in unitate naturae divinae: ex uno, idest ex
patre, vel ex unitate naturae patris. Ac sic in generatione filii
naturam suam (ut ita dicam) sequitur indemutabilis Deus indemutabilem
Deum gignens. Vult ostendere quomodo filius sit in patre, et e
converso, hoc modo. Pater per generationem dat naturam suam filio.
Ergo, cum pater sit immutabilis, non amittit naturam, sed sequitur
eam: quia ubi est natura sua, est et ipse: unde, cum natura sua sit
in filio, ipse est in eo. Similiter e converso filius accepit naturam
quam pater habet, et, cum ipse pater sit immutabilis, non dimittit
naturam suam: unde, cum natura eadem numero quae filio datur remaneat
in patre, filius manet in patre, et dicitur indemutabilis ex in et
demutor, aris. In regnum filii caritatis suae: Col. 1, 13.
Dupliciter exponitur. Potest enim caritas teneri essentialiter; et
tunc erit sensus: filii caritatis suae, idest filii substantiae suae.
Quod qualiter intelligendum sit, Magister infra, dist. 17,
ostendet. Potest etiam teneri notionaliter; et tunc erit locutio
emphatica: sicut consuetum est in Scriptura, quod aliquis dicatur
filius alicujus, quod maxime sibi competit; sicut Isa. 5, 1: in
cornu filio olei: ad litteram, ostendens locum oleo abundantem: et 1
Reg. 26, 16: filii mortis estis, idest dignissimi morte. Et
similiter dicitur unigenitus Dei filius caritatis, quia in ipso maxime
caritas patris quiescit. His verbis praemissis innui videtur quod
divina substantia filium genuerit. Hic ex praemissis auctoritatibus
elicit quatuor propositiones quae suae sententiae videntur contrariae.
Quarum una est, quod natura coaeterna Deo est; in quo videtur loqui
de natura genita: et hanc exponit ibi: ut tamen sine praejudicio ac
temeritate loquar, ex hoc sensu dicta possunt accipi. Secunda est:
pater genuit id quod ipse est: quam exponit ibi: ex quo sensu etiam
accipiendum est illud, pater genuit id quod ipse est. Tertia est,
quod substantia Dei genuit filium, quam exponit ibi: item substantia
Dei genuit filium. Quarta est, quod filius natus est de substantia
patris; quam exponit ibi: similiter filius natus est de substantia
patris. Et addit quintam, quod filius est substantia patris; quam
exponit ibi: similiter expone illud, filius substantia patris.
|
|