|
Hic Magister inquirit de generatione quantum ad principium: et
dividitur in duas partes. In prima inquirit quid sit principium
generationis, utrum necessitas vel voluntas vel natura; in secunda
inquirit de communitate principii generationis, utrum scilicet potentia
generandi sit communis patri et filio, in sequenti distinctione.
Prima in tres: primo enim movet quaestionem, et determinat; secundo
removet dubitationem, ibi: sed contra hoc opponitur sic; tertio
exponit determinationem, ibi: praedicta tamen verba (...) ex tali
sensu mihi videntur accipienda. Circa primum tria facit: primo ponit
quaestionem; secundo determinat, ibi: nec voluntate, nec
necessitate; tertio ex determinatione excludit errorem, ibi:
quocirca, ut ait Augustinus, ridenda est dialectica Eunomii. Ubi
primo ponit errorem; secundo excludit, ibi: propter quod mutabilis
intelligitur natura: quod absit ut in Deo esse credamus. Ubi primo
improbat positionem errantis; secundo confirmat rationem, ibi: acute
sane quidam respondit haeretico versutissime interroganti. Ad
intelligentiam hujus partis tria quaeruntur: 1 utrum pater genuit
filium necessitate; 2 utrum voluntate; 3 utrum natura.
|
|