|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod pater genuit filium
necessitate. Necessarium enim et possibile dividunt ens. Si igitur
pater non genuit filium necessitate, genuit ipsum contingenter vel
possibiliter: quod est impossibile.
2. Praeterea, omne aeternum est necessarium. Sed generatio filii a
patre est aeterna. Ergo necessaria.
3. Praeterea, sicut Deus est per se bonus, ita est per se ens
necessarium: omne enim quod est per participationem, reducitur ad id
quod est per se. Sed in per se bono nihil potest esse nisi bonum.
Ergo nec in per se necessario aliquid nisi necessarium. Cum igitur
generatio sit in Deo, ergo erit necessaria.
1. Contra, omnis necessitas est ratione alicujus cogentis vel
interius vel exterius. Sed Deo non potest esse aliquid fortius.
Ergo ibi non potest esse necessitas.
2. Praeterea, Augustinus, dividit necessitatem in coactionem et
prohibitionem. Sed neutrum Deo convenit. Ergo et cetera.
Respondeo dicendum, quod secundum philosophum, necessarium dicitur
multipliciter. Est enim necessarium absolute, et necessarium ex
conditione; et hoc est duplex: scilicet ex conditione finis vel ex
conditione agentis. Necessarium ex conditione agentis, est
necessarium per violentiam: non enim eum qui violenter currit, necesse
est currere, nisi sub hac conditione, si aliquis eum cogit.
Necessarium ex conditione finis est illud sine quo non potest consequi
aliquis finis, vel non ita faciliter. Finis autem est duplex: vel ad
esse, et hoc modo cibus vel nutrimentum dicuntur esse necessaria, quia
sine eis non potest esse homo; vel pertinens ad bene esse, et sic
dicitur esse navis necessaria eunti ultra mare; quia sine ea exercere
non potest actionem suam. Necessarium autem absolute dicitur quod est
necessarium per id quod in essentia sua est; sive illud sit sua
essentia, sicut in simplicibus; sive, sicut in compositis, illud
principium sit materia, sicut dicimus, hominem mori est necessarium;
sive forma, sicut dicimus, hominem esse rationalem est necessarium.
Hoc autem absolute necessarium est duplex. Quoddam enim est quod
habet necessitatem et esse ab alio, sicut in omnibus quae causam
habent: quoddam autem est cujus necessitas non dependet ab alio, sed
ipsum est causa necessitatis in omnibus necessariis, sicut Deus.
Dicendum ergo, quod generatio in divinis non est ex necessitate
conditionata, sive conditionetur ex fine, sive ex agente. Non ex
agente; cum ipse Deus sit primum principium et ultimus finis. Sed
est necessaria necessitate absoluta, sicut est necessitas primae
causae.
Et per hoc patet solutio ad utramque partem: quia primae rationes
procedunt de necessitate absoluta, et aliae de necessitate coactionis
quae repugnat necessitati absolutae: et de ista procedebat haereticus,
et secundum hoc negatur in littera.
|
|