|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod pater genuit filium
voluntate. Omne enim bonum est volitum a Deo, sicut omne verum
scitum. Sed generatio filii est optimum. Ergo est volitum a Deo;
et ita pater genuit filium voluntate.
2. Praeterea, in generatione humana ita est quod principium
inclinans ad generandum, est voluntas. Sed generatio humana
extrahitur a divina. Ergo et similiter erit in generatione divina, et
ita videtur quod pater genuit filium voluntate.
3. Praeterea, Origenes dicit de patre loquens: germen proferens
voluntatis factus est verbi pater. Sed illud quod est germen
voluntatis, est natum voluntate generantis. Ergo pater genuit filium
voluntate.
1. Contra, voluntas est principium productionis eorum quae per artem
producuntur in rebus humanis. Sed filius non producitur a patre sicut
artificiatum, immo sicut ars; sed creaturae sicut artificiata. Ergo
videtur quod pater non genuit filium voluntate; sed voluntate creaturas
produxit.
2. Praeterea, Hilarius: si quis voluntate Dei filium tamquam
factum dicat, anathema sit. Ergo et cetera.
Respondeo dicendum, quod voluntas potest comparari ad aliquid
dupliciter: aut sicut potentia ad objectum, aut sicut principium. Si
comparetur ad aliquid sicut ad objectum, tunc omne volitum a Deo,
potest dici esse voluntate ejus; et sic potest dici, pater est Deus
voluntate sua; vult enim se esse Deum; et similiter potest concedi
quod pater genuit filium voluntate. Si autem comparetur voluntas ad
aliquid sicut principium, hoc potest esse dupliciter: quia aut illud
ad quod comparatur sicut principium dicit rationem principiandi; aut
dicit ipsum principiatum. Si primo modo, sic comparatur voluntas ad
processionem spiritus sancti, qui procedit ut amor, in quo voluntas
principiata omnia, scilicet creaturas, amore producit; et secundum
hunc modum etiam intellectus in Deo se habet ad generationem filii,
qui procedit ut verbum et ars. Si secundo modo, tunc principiatum
voluntatis procedit a voluntate secundum voluntatis conditionem.
Voluntas autem, quantum est in se, libera est: unde principiata
voluntatis sunt tantum ea quae possunt esse vel non esse. Et hoc modo
constat, quod voluntas divina comparatur ad creationem rerum, et non
ad generationem filii. Et hinc est quod quidam distinguunt voluntatem
in tria, scilicet in voluntatem accedentem, quae scilicet de novo
accedit operi vel operanti, et talis non est in Deo secundum aliquem
trium dictorum modorum voluntatis, quia omnis operatio ejus est a
voluntate aeterna. Item in voluntatem concomitantem quae dicitur
secundum comparationem ad objectum tantum; et sic est in Deo respectu
generationis filii. Item in voluntatem antecedentem; et sic dicit
comparationem principii ad principiatum; et sic est respectu
creaturarum.
Ad primum ergo dicendum, quod ratio illa procedit secundum
comparationem voluntatis ad objectum tantum.
Ad secundum dicendum, quod generatio humana non est aeterna, et ideo
potest habere voluntatem antecedentem, quod non potest esse in divina.
Ad tertium dicendum, quod Origenes vocat germen voluntatis id in quo
quiescit patris beneplacitum; et haec est filius, sicut ipse dixit
Matth. 3, 17: hic est filius meus dilectus, in quo mihi
complacui. Aliae autem rationes procedunt de voluntate antecedente,
sive secundum comparationem principii ad principiatum.
|
|