|
Postquam ostendit principium divinae generationis proprium, quod est
natura et non voluntas; hic inquirit de communitate principii, utrum
scilicet generandi potentia sit communis patri et filio; et dividitur
in duas: in prima inquirit de communitate potentiae generativae sumptae
in concreto; in secunda de communitate ejusdem sumptae in abstracto,
ibi: item quaeritur a quibusdam, si pater potens sit natura gignere
filium, et an hoc sit aliqua potentia quae sit in filio. Prima in
tres: primo determinat quaestionem; secundo movet dubitationem, ibi:
sed vehementer nos movet quod Augustinus ait; tertio ponit
solutionem, ibi: quomodo ergo accipietur quod supra dictum est?
Circa primum tria facit: primo movet quaestionem; secundo ponit
determinationem, ibi: cui versutiae facile respondemus; tertio
confirmat per similitudinem, ibi: ex simili quoque hoc videre
possumus. Sed vehementer nos movet quod Augustinus ait. Hic ponit
dubitationem: et primo ponit ad unam partem auctoritatem Augustini;
secundo ad partem contrariam inducit quorumdam rationem, ibi: hoc
autem videtur quibusdam non posse stare. Quomodo ergo accipietur quod
supra dictum est? Hic solvit: et primo insinuat solvendi
difficultatem; secundo prosequitur solutionem, ibi: potest ergo sic
intelligi. Hic quaeruntur duo: primo de potentia generandi in Deo.
Secundo de communitate ipsius. Circa primum tria quaeruntur: 1
utrum in Deo sit potentia ad generandum; 2 quid sit illa potentia,
an sit absolutum aliquid vel ad aliquid; 3 de comparatione ipsius ad
potentiam creandi.
|
|