|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod in Deo non sit potentia
ad generandum. Quidquid enim exit ab aliqua potentia, sive sit
potentia agentis sive materiae, prius est in potentia quam sit in
actu. Sed generatio filii a patre non est hujusmodi, cum sit
aeterna. Ergo non exit ab aliqua potentia. Ergo in Deo non est
potentia ad generandum.
2. Praeterea, illud quod per se est naturae, non exit ab ea
mediante aliqua potentia, sicut anima dat tale esse corpori nullo
mediante. Sed generatio est per se opus naturae, ut dicit
Damascenus. Ergo non est opus potentiae; et sic idem quod prius.
3. Praeterea, omnis potentia vel est activa vel passiva. Sed in
patre non est potentia passiva ad generandum filium, quia secundum eam
magis diceretur mater quam pater. Nec est etiam in eo potentia
activa; quia, secundum philosophum, potentia activa est principium
transmutationis in aliud, secundum quod est aliud: unde potentia
activa exigit materiam in quam agat. Generatio autem filii non est ex
materia. Ergo videtur quod in Deo non sit potentia ad generandum.
1. Contra, Augustinus arguit: si pater non potuit generare filium
aequalem et coaeternum sibi, impotens fuit. Ergo ex hoc videtur quod
potentia divina etiam se extendat ad generationem filii.
2. Praeterea, omnis operatio demonstrat potentiam ipsius operantis.
Cum igitur actus generationis in infinitum transcendat productionem
creaturarum, quae tamen divinam omnipotentiam manifestat, videtur quod
multo fortius generatio filii sit manifestativa divinae potentiae, et
non nisi sicut actus ejus. Ergo videtur quod in Deo sit potentia
generandi.
Respondeo dicendum, quod in creaturis aliquid producitur per potentiam
naturalem, et hoc producitur per similitudinem naturae ipsius
producentis, sicut homo generat hominem: producitur etiam aliquid per
potentiam rationalem, et hoc producitur in similitudinem producentis
quantum ad speciem, non naturae, sed in ratione existentem; cum omne
agens agat sibi simile aliquo modo; sicut domus producitur ab
artifice, et recipit similitudinem speciei quam artifex habet in
mente. Et secundum hos duos modos aliquid producitur a Deo.
Procedit enim aliquid a Deo in similitudinem naturae, recipiens totam
naturam; nec eamdem specie tantum, sed eamdem numero; et sic filius
procedit a patre per actum generationis. Unde in Deo est potentia ad
generandum similis potentiae naturali. Procedit etiam aliquid a Deo
in similitudinem ideae existentis in mente divina, quod non recipit
naturam divinam, sicut creaturae. Unde potentia operandi in creaturis
est sicut potentia rationalis in Deo; et secundum istam potentiam
attenditur omnipotentia in Deo. Persona enim divina, quae procedit
per potentiam quasi naturalem, non est aliquid connumeratum omnibus.
Unde potentia generandi non continetur sub omnipotentia.
Ad primum ergo dicendum, quod illud est verum, quando actus differt
realiter a potentia a qua exit: tunc enim oportet quod prius sit in
potentia quam in actu vel tempore vel natura. Sed in Deo est omnino
idem re essentia, potentia et operatio, sed differunt tantum ratione;
et ideo in divinis non valet. Vel dicendum, quod in divinis personis
est tantum ordo naturae, quo, secundum Augustinum, aliquis est ex
alio, et non prior alio. Unde non potest concludi aliqua prioritas
per hoc quod filius generatur ex potentia patris.
Ad secundum dicendum, quod natura vel essentia comparatur ad duo: ad
habentem, et ad id cujus natura est principium. Inter essentiam
igitur et habentem essentiam non cadit aliqua potentia media quantum ad
actum ipsius essentiae in habentem, qui est esse; sed ipsa essentia
dat esse habenti: et iste actus est quasi actus primus. Egreditur
etiam ab essentia alius actus, qui est etiam actus habentis essentiam
sicut agentis, et essentiae sicut principii agendi: et iste est actus
secundus, et dicitur operatio: et inter essentiam et talem operationem
cadit virtus media differens ab utroque, in creaturis etiam realiter,
in Deo ratione tantum; et talis actus est generare; et ideo,
secundum modum intelligendi, natura non est principium ipsius nisi
mediante potentia.
Ad tertium dicendum, quod potentia divina nullo modo passiva est, nec
etiam vere activa; sed superactiva: actio enim ejus non est per modum
motus, sed per modum operationis: quae differt a motu, secundum
philosophum, sicut perfectum ab imperfecto, et ideo non requirit
materiam in quam agat; quod non potest esse in actione quae est cum
motu, cum omnis motus sit per exitum de potentia in actum: et ideo non
oportet quod creatio sit ex materia, et multo minus quod generatio
divina; unde Avicenna dicit, quod agens divinum differt a naturali:
agens enim naturale est causa motus; sed agens divinum est dans esse
totum, sicut creator mundi.
|
|