|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod potentia generandi sit
ad aliquid. Remoto enim intellectu distinctarum personarum a divinis,
adhuc manet intellectus omnium quae absolute dicuntur, sicut bonitas,
sapientia et hujusmodi. Sed remoto intellectu personarum, non remanet
potentia generandi: quia remotis personis removetur generatio, et
remota generatione removetur potentia generandi; non enim potest in
divinis esse aliquid in potentia quod non sit actu; alias Deus esset
mutabilis. Ergo non est de absolutis, sed de ad aliquid dictis.
2. Praeterea, potentiae distinguuntur per actus. Sed generare in
divinis est ad aliquid dictum: quia generatio est proprietas ipsa
relativa, ut supra dictum est, dist. 4, qu. 1, art. 2. Ergo
et potentia generandi.
3. Praeterea, omnis operatio propria alicujus rei egreditur a forma
propria ejusdem, sicut comburere a forma ignis. Sed generare filium
in divinis, est propria operatio patris. Ergo principium illius erit
propria forma patris. Hoc autem est paternitas, quae relatio quaedam
est. Cum igitur principium operationis sit potentia, videtur quod
potentia generandi sit ad aliquid.
1. Contra, cujus est actus, ejus est potentia, secundum
philosophum. Sed, secundum Damascenum, generatio est actus
naturae. Ergo et potentia generandi est ipsius naturae. Natura autem
est absolute dictum. Ergo et potentia.
2. Praeterea, in qualibet generatione univoca idem est principium
generationis et terminus; sicut homo generat hominem. Sed terminus
generationis in divinis est essentia, quae communicatur per
generationem, ut supra dictum est, dist. 5, qu. 1, art. 1.
Ergo essentia etiam est principium generationis; et sic videtur quod
potentia generandi sit essentiale.
Respondeo, quidam dixerunt, quod potentia generandi simpliciter est
ad aliquid non tantum ex parte actus, sed etiam ex parte ipsius
potentiae: potentia enim dicit relationem principii. Sed hoc nihil
est: quia potentia non est relativum secundum suum esse, sed solum
secundum dici: immo potentia significat etiam illud quod est
principium, et non tantum relationem principii. Sic enim quaerimus
hic de potentia generandi. Principium autem cujuslibet operationis
divinae, ut supra dictum est, dist. 4, qu. 1, art. 1, est
essentia divina. Sed ab essentia egreditur aliquis actus, secundum
quod essentia est sapientia; et aliquis, secundum quod est voluntas;
et sic de aliis attributis. Similiter dico, quod cum proprietas
realiter sit essentia, essentia secundum quod est ipsa paternitas, est
principium hujus actus qui est generare, non sicut agens, sed sicut
quo agitur: unde principium generationis est essentiale sub ratione
relationis: unde est quasi medium inter essentiale et personale; ex
parte enim illa qua potentia, quae est media inter essentiam et
operationem, radicatur in essentia, est absolutum; ex parte autem
illa qua conjungitur operationi, est relativum.
Ad primum ergo dicendum, quod, remoto intellectu personarum,
remanent ea quae sunt pure absoluta. Sed hujusmodi est potentia
generandi, ut dictum est, in corp. art., et ideo non remanet,
subtractis personis.
Ad secundum dicendum, quod quamvis potentiae innotescant per actus,
non tamen oportet quod in eodem genere ponantur potentiae et actus,
praecipue de potentiis activis: unde quamvis generare sit ad aliquid,
non tamen oportet quod potentia generandi sit ad aliquid; sed verum est
quod posse generare est posse ad aliquid accusativi casus.
Ad tertium dicendum, quod natura communis in unoquoque operatur
secundum conditionem ipsius: unde anima sensibilis habet in diversis
animalibus diversas operationes, et etiam in diversis organis
sentiendi. Et hoc ideo est, quia natura communis determinatur et
contrahitur in unoquoque, secundum proprietates inventas in illo.
Divina autem natura non contrahitur neque determinatur per proprietates
suppositorum; tamen natura divina in patre est proprietas patris, et
in filio est proprietas filii. Ideo autem non contrahitur, quia
proprietas non est aliud ab essentia vel ipsa natura, ut adveniat sibi
quasi dispositio contrahens. Ideo etiam natura non determinatur vel
distinguitur, quia relatio non distinguitur secundum id quod est (sed
secundum hoc tantum comparatur ad essentiam, cum qua est idem re) sed
secundum quod ad alterum est, et sic respicit personam, et distinguit
eam: et ideo in patre est principium operationis secundum proprietatem
patris et in filio secundum proprietatem filii. Unde eadem operatio
est et naturae communis, et propriae formae ipsius patris: et ideo
potentia generandi, ut dictum est, in corp. art., est medium inter
absolutum et relatum. Et hoc voluerunt quidam dicere, dicentes
potentiam generandi absolutum, si consideretur potentia remota, vel
indisposita; quamvis improprie locuti sint, quia proprietas non
disponit essentiam, sed suppositum.
Et per ea quae dicta sunt, patet etiam solutio ad sequentia.
|
|