|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod potentia non dicitur
univoce de potentia generandi et creandi. Potentiae enim distinguuntur
per actus, et actus per objecta. Sed filius Dei et creaturae non
univocantur in aliquo. Ergo nec generatio et creatio. Igitur
ulterius nec potentia generandi et creandi.
2. Praeterea, potentia creandi est simpliciter absoluta. Sed
potentia generandi est quodammodo ad aliquid. Cum igitur nihil
univocetur ad absolutum et relatum, cum sint in diversis
praedicamentis, videtur quod potentia non univoce dicatur de utraque.
3. Contra, sicut dictum est, art. antec., potentia generandi est
ipsa divina essentia; similiter etiam potentia creandi, cum Deus sit
primum agens, et omnis sua operatio sit per suam essentiam. Ergo
videtur quod utraque sit una potentia.
4. Supposito quod potentia aliquo modo de eis dicatur secundum prius
et posterius, quaeritur quae istarum potentiarum sit prior, et videtur
quod potentia creandi. Commune enim est ante proprium, et essentiale
ante personale, secundum rationem intelligendi. Sed potentia creandi
est communis tribus personis; potentia autem generandi videtur proprie
pertinere ad personam patris. Ergo videtur quod potentia creandi sit
prior.
5. Contra, secundum ordinem actuum est ordo potentiarum. Sed
generatio est prior creatione, sicut aeternum temporali. Ergo et
potentia generandi est prior.
Respondeo dicendum, quod potentia est medium, secundum rationem
intelligendi, inter essentiam et operationem naturae. Possunt ergo
considerari potentia creandi et potentia generandi secundum quod
radicantur in essentia divina: et sic est una numero potentia, nedum
univoce dicta. Possunt etiam considerari ex parte qua conjunguntur
operationi, et secundum hoc potentia dicitur de eis non univoce, sed
secundum prius et posterius, et potentia generandi erit prior secundum
rationem intelligendi quam potentia creandi, sicut generatio est prior
creatione.
Et per hoc patet solutio ad primum, quod procedit de potentia
comparata ad actum.
Et similiter ad secundum, quia potentia generandi non est ad aliquid
nisi ex parte illa qua conjungitur actui.
Et similiter ad tertium, quod procedit e contrario de potentia
secundum quod se tenet a parte essentiae.
Ad quartum dicendum, quod commune in divinis est ante proprium,
quando commune per se accipitur secundum rationem intelligendi; sed
quando commune accipitur cum respectu ad creaturas, ratione respectus
adjuncti, est posterius quam proprium alicujus personae, secundum
rationem intelligendi.
Quintum concedimus.
|
|