|
Immoderata enim esset divina generatio, si genitus filius nepotem
gigneret patri. Videtur enim non esse inconveniens, si genitus semper
alium gigneret, immo maximum bonum: quia quaelibet generatio esset
infinitum bonum. Et potest dici, quod esset triplex inconveniens:
primo, quia si hoc in infinitum procederet; cum omne infinitum sit
imperfectum, generatio divina nunquam esset perfecta; et hoc sumitur
ex littera. Secundo, quia non posset esse distinctio inter plures
genitos, ut dictum est, in corp., art. praec. Tertio, quia
quamvis communicatio sit de nobilitate et simplicitate naturae, tamen
infinita communicatio non est nisi ex defectu naturae; quia enim natura
non potest conservari secundum aeternum esse in uno individuo, intendit
per infinitam successionem individuorum conservare perpetuitatem suam,
saltem secundum idem in specie; et hoc nullo modo Deo convenit. Non
enim non potuit, sed non oportuit; id est, non ex impotentia sui fuit
quod filius non genuit; sed ei non conveniebat. Videtur ista
expositio nimis esse extorta, et non posse accipi ex verbis
Augustini. Sed dicendum, quod Magister accipit istam expositionem
ex eo quod ly non potuit potest sumi negative tantum; et sic procedebat
objectio. Vel potest sumi quasi privative, ut non potuit sit quasi
terminus infinitus: et tunc per hoc quod dicit: non enim non potuit,
negatur impotentia. Sed videtur iterum quod ex impotentia filii sit
quod non generet. Ita enim arguit Augustinus: si pater non potuit
generare filium coaeternum et coaequalem sibi, impotens fuit. Ergo
videtur similiter quod si filius non potuit, impotens sit. Dicendum,
quod generare filium est de his quae pertinent ad rationem patris; et
ideo nihil posset deesse de his quae sunt vel pertinent ad perfectionem
generationis, quin redundaret in impotentiam patris. Sed generare non
pertinet ad rationem filii, immo potius est oppositum filiationi: et
ideo ex hoc non ostenditur filius impotens, sicut homo non dicitur
impotens, nisi ex eo quod non potest ea quae ad ipsum pertinent.
|
|