|
Finito prooemio, hoc est initium praesentis operis in quo Magister
divinorum nobis doctrinam tradere intendit quantum ad inquisitionem
veritatis et destructionem erroris: unde et argumentativo modo procedit
in toto opere: et praecipue argumentis ex auctoritatibus sumptis.
Dividitur autem in duas partes: in quarum prima inquirit ea de quibus
agendum est, et ordinem agendi; in secunda prosequitur suam
intentionem: et in duas partes dividitur. Secunda ibi: hic
considerandum est utrum virtutibus sit utendum, an fruendum. Ea autem
de quibus in hac doctrina considerandum est, cadunt in considerationem
hujus doctrinae, secundum quod ad aliquid unum referuntur, scilicet
Deum, a quo et ad quem sunt. Et ideo ea de quibus agendum est
dividit per absolutum et relatum: unde dividitur in partes duas. In
prima ponit divisionem eorum de quibus agendum est per absolutum et
relatum secundum cognitionem, in secunda secundum desiderium, ibi: id
ergo in rebus considerandum. Circa primum duo facit. Primo ponit
divisionem eorum de quibus agendum est, in res et signa, quae ad
cognitionem rerum ducunt; secundo concludit ordinem agendi, ibi:
cumque his intenderit theologorum speculatio studiosa atque modesta,
divinam Scripturam formam praescriptam in doctrina tenere advertet.
In primo tria facit. Primo ponit divisionem; secundo probat per
auctoritatem, ibi: ut enim egregius doctor Augustinus ait; tertio
ponit membrorum divisionis expositionem, ibi: proprie autem hic res
appellantur quae non ad significandum aliquid adhibentur: ubi primo
exponit quid sit res; secundo quid sit signum, ibi: signa vero quorum
usus est in significando; tertio utriusque comparationem, ibi: omne
igitur signum etiam res aliqua est. Id ergo in rebus considerandum
est. Hic, dimissis signis, subdividit res per absolutum et relatum
ex parte desiderii, scilicet per fruibile, quod propter se
desideratur, et utibile, cujus desiderium ad aliud refertur: et
dividitur in partes duas. Primo ponit divisionem; secundo epilogat et
concludit intentionem et ordinem, ibi: omnium igitur quae dicta sunt,
ex quo de rebus specialiter tractavimus, haec summa est. Prima in
tres. Primo ponit divisionem; secundo partium manifestationem, ibi:
illa quibus fruendum est, nos beatos faciunt; tertio movet
dubitationes, ibi: cum autem homines, qui fruuntur et utuntur aliis
rebus, res aliquae sint, quaeritur utrum se frui debeant, an uti, an
utrumque. In secunda duo facit. Primo manifestat divisionem;
secundo ponit quamdam contrarietatem, et solvit, ibi: notandum vero,
quod idem Augustinus (...) sic dicit. Circa primum duo facit.
Primo manifestat partes divisionis per definitiones; secundo quantum
ad supposita, ibi: res igitur quibus fruendum est, sunt pater, et
filius, et spiritus sanctus. Circa primum quatuor facit. Primo
definit fruibilia per effectum; secundo utibilia, ibi: istis quibus
utendum est, tendentes ad beatitudinem adjuvamur; tertio definit
utentia, et fruentia ibi: res vero quae fruuntur et utuntur, nos
sumus; quarto definit uti et frui ad probationem totius: frui autem
est amore alicui rei inhaerere propter seipsam. Et eodem ordine
procedit manifestando secundum supposita. Notandum vero, quod idem
Augustinus (...) aliter quam supra accipiens frui et uti, sic
dicit. Hic ponit contrarietatem ad haec tria. Primo ponit diversam
assignationem uti et frui; secundo concludit contrarietatem ad
praedicta, ibi: et attende, quod videtur Augustinus dicere illos
frui tantum qui in re gaudent; tertio ponit solutionem, ibi: haec
ergo quae sibi contradicere videntur, sic determinamus. Et primo
solvit per divisionem; secundo per interemptionem, ibi: potest etiam
dici, quod qui fruitur etiam in hac vita non tantum habet gaudium
spei, sed etiam rei. Cum autem homines, qui fruuntur et utuntur
aliis rebus, res aliquae sint, quaeritur, utrum se frui debeant, an
uti, an utrumque. Hic movet dubitationes de habitudine eorum quae
pertinent ad invicem: et primo quaerit de utentibus et fruentibus, an
sint utibilia vel fruibilia; secundo de fruibilibus, scilicet de
Deo, utrum sit utens nobis vel fruens, ibi: sed cum Deus diligat
nos (...) quaerit Augustinus quomodo diligat, an ut utens, an ut
fruens; tertio de quibusdam utibilibus, utrum sint fruibilia, ibi:
hic considerandum est, utrum virtutibus sit utendum, an fruendum.
Quaelibet harum partium dividitur in quaestionem et solutionem. Hic
quaeruntur tria: primo, de uti et frui. Secundo, de utibilibus et
fruibilibus. Tertio, de utentibus et fruentibus. Circa primum
quaeruntur duo: 1 quid sit frui secundum rem; 2 quid sit uti
secundum rem.
|
|