|
1. Circa primum sic proceditur. Videtur quod frui sit actus
intellectus. Nobilissimus enim actus est nobilissimae potentiae.
Altissima autem potentia in homine est intellectus. Ergo, cum frui
sit perfectissimus actus hominis, quia ponit hominem in suo fine
ultimo, videtur quod sit actus intellectus.
2. Praeterea, sicut dicit Augustinus, visio est tota merces. Sed
merces totius meriti consistit in fruitione divinitatis. Ergo fruitio
est essentialiter visio. Sed visio est actus intellectus: ergo et
fruitio.
3. Sed videtur quod sit actus voluntatis. Actus enim determinatur
ex objecto. Sed objectum fruitionis est fruibile, quod est finis
ultimus. Finis autem, cum rationem boni habeat, est objectum
voluntatis. Ergo et frui est actus voluntatis.
4. Praeterea, Augustinus, definit fruitionem per voluntatem
dicens: fruimur cognitis, in quibus ipsis propter se voluntas
delectata conquiescit. Ergo magis videtur esse actus voluntatis quam
intellectus.
5. Item, videtur quod sit actus omnium potentiarum. Praemium enim
respondet merito. Sed homo meretur per omnes potentias. Ergo et
secundum omnes praemiabitur. Sed praemium est ipsa fruitio: ergo
fruitio est omnium potentiarum.
6. Praeterea, Augustinus dicit, quod homo inveniet pascua interius
in divinitate salvatoris, et exterius in humanitate. Ergo videtur
quod tam vires exteriores quam interiores fruentur.
7. Sed videtur quod nullius potentiae sit. Omnis enim actus
denominatur a potentia cujus est, sicut intelligere ab intellectu.
Sed frui non denominatur ab aliqua potentia. Ergo et cetera.
8. Unde ulterius quaeritur, cujus habitus actus sit: et videtur
quod tantum caritatis. Sicut enim dicitur 1 Corinth. 13, caritas
virtus perfecta est. Sed, secundum philosophum, felicitas est
operatio virtutis perfectae. Ergo fruitio, in qua est tota nostra
felicitas, est actus caritatis.
9. Hoc idem videtur ex definitione Augustini inducta in littera:
frui est amore inhaerere alicui rei propter seipsam.
10. Sed videtur quod non tantum caritatis. Ad fruitionem enim tria
concurrunt, perfecta visio, plena comprehensio, et inhaesio amoris
consummati. Ergo videtur quod sit actus etiam succedentium fidei, et
spei.
11. Praeterea, secundum fruitionem conjungimur Deo. Sed omnis
virtus conjungit nos Deo, cum virtus sit dispositio perfecti ad
optimum, ut dicitur in 7 Physic. Ergo fruitio est actus secundum
omnem virtutem.
Respondeo dicendum, quod fruitio consistit in optima operatione
hominis, cum fruitio sit ultima felicitas hominis. Felicitas autem
non est in habitu, sed in operatione, secundum philosophum. Optima
autem operatio hominis est operatio altissimae potentiae, scilicet
intellectus, ad nobilissimum objectum, quod est Deus: unde ipsa
visio divinitatis ponitur tota substantia nostrae beatitudinis, Joan.
17, 3: haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum.
Ex visione autem ipsum visum, cum non videatur per similitudinem, sed
per essentiam, efficitur quodammodo intra videntem, et ista est
comprehensio quae succedit spei, consequens visionem quae succedit
fidei, sicut spes quodammodo generatur ex fide. Ex hoc autem quod
ipsum visum receptum est intra videntem, unit sibi ipsum videntem, ut
fiat quasi quaedam mutua penetratio per amorem. Sic dicitur 1 Joan.
4, 16: qui manet in caritate, in Deo manet et Deus in eo. Ad
unionem autem maxime convenientis sequitur delectatio summa; et in hoc
perficitur nostra felicitas, quam fruitio nominat ex parte sui
complementi, magis quam ex parte principii, cum in se includat quamdam
delectationem. Et ideo dicimus quod est actus voluntatis, et secundum
habitum caritatis, quamvis secundum ordinem ad potentias et habitus
praecedentes.
Ad primum ergo dicendum, quod appetitus semper sequitur cognitionem.
Unde, sicut inferior pars habet sensum et appetitum, qui dividitur in
irascibilem et concupiscibilem, ita suprema pars habet intellectum et
voluntatem, quorum intellectus est altior secundum originem, et
voluntas secundum perfectionem. Et similis ordo est in habitibus, et
etiam in actibus, scilicet visionis et amoris. Fruitio autem nominat
altissimam operationem quantum ad sui perfectionem.
Et similiter etiam patet solutio ad secundum: quia visio non habet
perfectam rationem felicitatis, nisi secundum quod est operatio
perfecta per ea quae sequuntur. Perficit enim delectatio operationem,
sicut pulchritudo juventutem, ut dicitur 10 Ethic.
Alia duo concedimus.
Ad aliud dicendum, quod inferiorum potentiarum non potest esse fruitio
proprie dicta: non enim habent operationem circa finem ultimum, quem
non apprehendunt, cum sint virtutes materiales; sed sicut nunc
intellectus perficitur accipiendo ab inferioribus potentiis, ita erit
in patria e converso, quod perfectio et gaudium superioris partis
redundabit in inferiores potentias. Unde Augustinus: sensus vertetur
in rationem, inquantum scilicet sua remuneratio et gaudium a ratione
emanabit.
Ad aliud dicendum, quod humanitas Christi non est ultimus finis:
unde in visione ejus non erit proprie fruitio, sed erit quoddam
accidentale gaudium, et non substantialis beatitudo.
Ad aliud dicendum, quod quando aliquis actus est absolute alicujus
potentiae, denominatur ab illa, sicut intelligere ab intellectu; sed
quando est actus unius potentiae secundum ordinem ad alteram, a nulla
denominatur; sicut scire est actus rationis secundum ordinem ad
intellectum inquantum principia deducit in conclusiones; similiter frui
est actus voluntatis consequens actum intellectus, scilicet apertam
Dei visionem.
Alia duo concedimus.
Ad alia patet solutio per ea quae dicta sunt: quia, quamvis tria
concurrant ad fruitionem, tamen in amore perficitur, ut prius, in
corp. art., dictum est.
Ad ultimum dicendum, quod aliae virtutes conjungunt Deo per modum
meriti et dispositionis, sed sola caritas per modum perfectae unionis.
|
|