|
1. Circa secundum sic proceditur. Videtur quod uti sit actus
rationis. Ordinare enim unum ad alterum est potentiae conferentis,
cujusmodi est ratio. Sed uti dicit ordinem ad finem. Ergo est actus
rationis.
2. Praeterea, ut dicit philosophus, ordinatio eorum quae sunt ad
finem et inventio finis pertinent ad prudentiam. Prudentia autem est
habitus rationis. Ergo et uti, quod dicit talem ordinationem, est
actus rationis.
1. Sed videtur quod sit actus voluntatis, quia voluntas ponitur in
definitione ejus: uti enim est assumere aliquid in facultatem
voluntatis.
2. Praeterea, illud ordinatur ad finem quod finem consequitur. Sed
frui, quod dicit consecutionem finis, est actus voluntatis, ut dictum
est, in articulo antecedente. Ergo et uti.
Respondeo dicendum, quod uti dicitur multipliciter. Aliquando enim
nominat quamlibet operationem, secundum quod dicimus usum alicujus rei
esse bonum vel malum; et secundum hoc videtur definiri ab Augustino:
uti est assumere aliquid in facultatem voluntatis; idest, ut operemur
de eo quo utimur ad nutum voluntatis. Aliquando dicit frequentiam
operationis, secundum quod usus est idem quod consuetudo: et sic
definit Victorinus: usus est actus frequenter de potentia elicitus.
Sed utroque modorum istorum est actus cujuslibet potentiae. Dicitur
etiam aliquando uti eorum quae ad finem ordinantur aliquem; et sic uti
sumitur hic quantum ad primam definitionem quae ponitur. Illud autem
quod est ad finem, inducitur ad finem suum tribus operationibus.
Prima est operatio rationis praestituentis finem et ordinantis et
dirigentis in ipsum. Secunda est operatio voluntatis imperantis.
Tertia est operatio virtutis motivae exequentis. Uti autem nominat
executionem ejus quod ad finem ordinatum est, non secundum actum
proprium alicujus motivarum virium, sed communiter praesupposita
ordinatione in finem. Unde est actus voluntatis, quae est universalis
motor virium secundum ordinem ad rationem.
Ad primum ergo dicendum, quod uti praesupponit ordinem; sed ejus
substantia magis est in executione voluntatis.
Ad secundum dicendum, quod prudentia est perfectio rationis
practicae, secundum quod est recta. Rectitudo autem ejus et veritas
est, ut dicitur 6 Ethic., secundum convenientiam cum appetitu
recto. Unde prudentia non tantum perficit ad actum qui est ipsius
rationis, sed etiam ad actum voluntatis, qui regulatus est ratione;
sicut eligere, etsi sit actus voluntatis vel liberi arbitrii, est
tamen prudentiae.
|
|