|
Ostensa Trinitate personarum in unitate essentiae, hic incipit
prosequi determinationem suam de his quae pertinent ad utrumque. Sunt
autem in divinis tria, scilicet essentia communis, persona distincta,
proprietas distinguens. Dividitur ergo haec pars in duas: in prima
determinat de istis secundum se; in secunda, quomodo ad invicem
comparantur, 33 dist., ibi: post supradicta, interius
considerari, atque subtiliter inquiri oportet. Prima in tres: in
prima determinat de essentia; in secunda de personis, 9 dist.,
ibi: nunc ad trium personarum distinctionem accedamus; in tertia
determinat de proprietatibus, 26 dist., ibi: nunc de
proprietatibus personarum (...) aliquid loqui nos oportet. Prima
in tres, secundum tria attributa essentiae, quae prosequitur: primo
enim determinat de essentiae unitate; secundo de incommutabilitate,
ibi: Dei etiam solius essentia incommutabilis dicitur proprie; tertio
de simplicitate, ibi: eademque sola proprie ac vere simplex est.
Circa primum duo facit: primo ostendit veritatem divinae essentiae;
secundo removet dubitationem, ibi: hic diligenter advertendum est
quomodo intelligi debeant illa verba Hieronymi. Circa primam partem
distinctionis, in qua agitur de proprietate divini esse, duo
quaeruntur: primo de ipso esse divino. Secundo de mensura ejus,
scilicet aeternitate. In primo tria quaeruntur: 1 utrum esse Deo
proprie conveniat; 2 utrum suum esse sit esse cujuslibet creaturae;
3 de ordine hujus nominis, qui est, ad alia divina nomina.
|
|