|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod esse non proprie dicatur
de Deo. Illud enim est proprium alicui quod sibi soli convenit. Sed
esse non solum convenit Deo, immo etiam creaturis. Ergo videtur quod
esse non proprie Deo conveniat.
2. Praeterea, non possumus nominare Deum, nisi secundum quod ipsum
cognoscimus; unde Damascenus: verbum est Angelus, idest nuntius
intellectus. Sed nos non possumus cognoscere Deum in statu viae
immediate, sed tantum ex creaturis. Ergo nec nominare. Cum igitur
qui est non dicat aliquem respectum ad creaturas, videtur quod non
proprie nominet Deum.
3. Praeterea, sicut sapientia creata deficit a sapientia increata,
ita et esse creatum ab esse increato. Sed propter hoc nomen sapientiae
dicitur deficere a perfecta significatione divinae sapientiae, quia est
impositum a nobis secundum apprehensionem creatae sapientiae. Ergo
videtur quod eadem ratione nec hoc nomen qui est, proprie significet
Deum esse: et ita non oportet dici magis proprium nomen ejus quam alia
nomina.
4. Item, Damascenus dicit, quod qui est non significat quid est
Deus, sed quoddam pelagus substantiae infinitum. Sed infinitum non
est comprehensibile, et per consequens non nominabile sed ignotum.
Ergo videtur quod qui est non sit divinum nomen.
1. Contra, Exod. 3, 14, dominus dixit ad Moysen: si
quaesierint nomen meum, sic dices filiis Israel: qui est, misit me
ad vos. Hoc idem videtur per Damascenum, dicentem quod qui est,
maxime est proprium nomen Dei: et per Rabbi Moysen, qui dicit, hoc
nomen esse nomen Dei ineffabile, quod dignissimum habebatur.
Respondeo dicendum, quod qui est, est maxime proprium nomen Dei
inter alia nomina. Et ratio hujus potest esse quadruplex: prima
sumitur ex littera ex verbis Hieronymi secundum perfectionem divini
esse. Illud enim est perfectum cujus nihil est extra ipsum. Esse
autem nostrum habet aliquid sui extra se: deest enim aliquid quod jam
de ipso praeteriit, et quod futurum est. Sed in divino esse nihil
praeteriit nec futurum est: et ideo totum esse suum habet perfectum,
et propter hoc sibi proprie respectu aliorum convenit esse. Secunda
ratio sumitur ex verbis Damasceni, qui dicit, quod qui est significat
esse indeterminate, et non quid est: et quia in statu viae hoc tantum
de ipso cognoscimus, quia est, et non quid est, nisi per negationem,
et non possumus nominare nisi secundum quod cognoscimus, ideo
propriissime nominatur a nobis qui est. Tertia ratio sumitur ex verbis
Dionysii, qui dicit, quod esse inter omnes alias divinae bonitatis
participationes, sicut vivere et intelligere et hujusmodi, primum
est, et quasi principium aliorum, praehabens in se omnia praedicta,
secundum quemdam modum unita; et ita etiam Deus est principium
divinum, et omnia sunt unum in ipso. Quarta ratio potest sumi ex
verbis Avicennae, in hunc modum, quod, cum in omni quod est sit
considerare quidditatem suam, per quam subsistit in natura
determinata, et esse suum, per quod dicitur de eo quod est in actu,
hoc nomen res imponitur rei a quidditate sua, secundum Avicennam, hoc
nomen qui est vel ens imponitur ab ipso actu essendi. Cum autem ita
sit quod in qualibet re creata essentia sua differat a suo esse, res
illa proprie denominatur a quidditate sua, et non ab actu essendi,
sicut homo ab humanitate. In Deo autem ipsum esse suum est sua
quidditas: et ideo nomen quod sumitur ab esse, proprie nominat ipsum,
et est proprium nomen ejus: sicut proprium nomen hominis quod sumitur a
quidditate sua.
Ad primum ergo dicendum, quod cum dicitur aliquid proprie convenire
alicui, hoc potest intelligi dupliciter: aut quod per proprietatem
excludatur omne extraneum a natura subjecti, ut cum dicitur proprium
hominis esse risibile, quia nulli extraneo a natura hominis convenit;
et sic esse non dicitur proprium Deo, quia convenit etiam creaturis.
Aut secundum quod excluditur omne extraneum a natura praedicati, ut
cum dicitur, hoc proprie esse aurum, quia non habet admixtionem
alterius metalli, et hoc modo esse dicitur proprium Deo, quia non
habet admixtionem divinum esse alicujus privationis vel
potentialitatis, sicut esse creaturae. Et ideo pro eodem in littera
sumitur proprietas et veritas: verum enim aurum dicimus esse quod est
extraneo impermixtum.
Ad secundum dicendum, quod ex creaturis contingit Deum nominari
tripliciter. Uno modo quando nomen ipsum actualiter connotat effectum
in creatura propter relationem ad creaturam importatam in nomine, sicut
creator et dominus. Alio modo quando ipsum nomen nominat secundum suam
rationem principium alicujus actus divini in creaturis, sicut
sapientia, potentia et voluntas. Alio modo quando ipsum nomen dicit
aliquid repraesentatum in creaturis, sicut vivens: omnis enim vita
exemplata est a vita divina. Et similiter hoc nomen qui est nominat
Deum per esse inventum in creaturis, quod exemplariter deductum est ab
ipso.
Ad tertium dicendum, quod cum esse creaturae imperfecte repraesentet
divinum esse, et hoc nomen qui est imperfecte significat ipsum, quia
significat per modum cujusdam concretionis et compositionis; sed adhuc
imperfectius significatur per alia nomina: cum enim dico, Deum esse
sapientem, tunc, cum in hoc dicto includatur esse, significatur ibi
duplex imperfectio: una est ex parte ipsius esse concreti, sicut in
hoc nomine qui est; et superadditur alia ex propria ratione
sapientiae. Ipsa enim sapientia creata deficit a ratione divinae
sapientiae: et propter hoc major imperfectio est in aliis nominibus
quam in hoc nomine qui est; et ideo hoc est dignius et magis Deo
proprium.
Ad quartum dicendum, quod alia omnia nomina dicunt esse determinatum
et particulatum; sicut sapiens dicit aliquid esse; sed hoc nomen qui
est dicit esse absolutum et indeterminatum per aliquid additum; et ideo
dicit Damascenus quod non significat quid est Deus, sed significat
quoddam pelagus substantiae infinitum, quasi non determinatum. Unde
quando in Deum procedimus per viam remotionis, primo negamus ab eo
corporalia; et secundo etiam intellectualia, secundum quod inveniuntur
in creaturis, ut bonitas et sapientia; et tunc remanet tantum in
intellectu nostro, quia est, et nihil amplius: unde est sicut in
quadam confusione. Ad ultimum autem etiam hoc ipsum esse, secundum
quod est in creaturis, ab ipso removemus; et tunc remanet in quadam
tenebra ignorantiae, secundum quam ignorantiam, quantum ad statum viae
pertinet, optime Deo conjungimur, ut dicit Dionysius, et haec est
quaedam caligo, in qua Deus habitare dicitur.
|
|