|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Deus sit esse omnium
rerum per id quod dicit Dionysius 4 capit. Caelest. Hierar.:
esse omnium est superesse divinitatis. Hoc etiam idem dicit 5 capit.
de divinis nominibus: ipse Deus est esse existentibus.
2. Praeterea, nulla creatura est per se sed per aliud. Esse autem
non est per aliud, quia si esset per aliud esse, iterum eadem quaestio
esset de illo, et sic in infinitum procederet, et ita videtur quod
esse non sit quid causatum, et ita est Deus.
3. Praeterea, ea quae sunt et nullo modo differunt, sunt idem.
Sed Deus et esse rei sunt et nullo modo differunt. Ergo sunt idem.
Probatio mediae. Quod sint manifestum est; quod autem non
differant, videtur. Quaecumque enim differunt, aliqua differentia
differunt. Sed quaecumque differunt aliqua differentia, in se habent
aliquam differentiam, et ita sunt composita; sicut homo habet in se
rationale. Cum igitur esse sit simplex, et similiter Deus, videtur
quod non differant.
1. Contra, nihil est magis in re quod sit unitum sibi quam esse
suum. Sed Deus non unitur rebus, quod patet etiam per philosophum
Lib. de causis: causa prima regit omnes res, praeterquam
commisceatur cum eis. Ergo Deus non est omnium esse.
2. Praeterea, nihil habet esse, nisi inquantum participat divinum
esse, quia ipsum est primum ens, quare causa est omnis entis. Sed
omne quod est participatum in aliquo, est in eo per modum
participantis: quia nihil potest recipere ultra mensuram suam. Cum
igitur modus cujuslibet rei creatae sit finitus, quaelibet res creata
recipit esse finitum et inferius divino esse quod est perfectissimum.
Ergo constat quod esse creaturae, quo est formaliter, non est divinum
esse.
Respondeo, sicut dicit Bernardus, Deus est esse omnium non
essentiale, sed causale. Quod sic patet. Invenimus enim tres modos
causae agentis. Scilicet causam aequivoce agentem, et hoc est quando
effectus non convenit cum causa nec nomine nec ratione: sicut sol facit
calorem qui non est calidus. Item causam univoce agentem, quando
effectus convenit in nomine et ratione cum causa, sicut homo generat
hominem et calor facit calorem. Neutro istorum modorum Deus agit.
(Non univoce) quia nihil univoce convenit cum ipso. Non aequivoce,
cum effectus et causa aliquo modo conveniant in nomine et ratione
secundum prius et posterius; sicut Deus sua sapientia facit nos
sapientes, ita tamen quod sapientia nostra semper deficit a ratione
sapientiae suae, sicut accidens a ratione entis, secundum quod est in
substantia. Unde est tertius modus causae agentis analogice. Unde
patet quod divinum esse producit esse creaturae in similitudine sui
imperfecta: et ideo esse divinum dicitur esse omnium rerum, a quo omne
esse creatum effective et exemplariter manat.
Et per hoc patet solutio ad dictum Dionysii, quod ita intelligendum
est, ut patet ex hoc quod dicit superesse: si enim Deus esset
essentialiter esse creaturae, non esset superesse creatum.
Ad secundum dicendum, quod esse creatum non est per aliquid aliud, si
ly per dicat causam formalem intrinsecam; immo ipso formaliter est
creatura; si autem dicat causam formalem extra rem, vel causam
effectivam, sic est per divinum esse et non per se.
Ad tertium dicendum, quod prima non sunt diversa nisi per seipsa: sed
ea quae sunt ex primis, differunt per diversitatem primorum; sicut
homo et asinus differunt istis differentiis diversis, rationale et
irrationale, quae non diversificantur aliis differentiis, sed
seipsis: ita etiam Deus et esse creatum non differunt aliquibus
differentiis utrique superadditis, sed seipsis: unde nec proprie
dicuntur differre, sed diversa esse: diversum enim est absolutum, sed
differens est relatum, secundum philosophum 10 Metaph. Omne enim
differens, aliquo differt; sed non omne diversum, aliquo diversum
est.
|
|