|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur enim quod hoc nomen qui est
non sit primum inter divina nomina. De prioribus enim prius est
agendum. Sed Dionysius prius agit de bono in Lib. de divinis
nominibus, quam de existente. Ergo videtur bonum prius esse ente.
2. Praeterea, illud quod est communius videtur esse prius. Sed
bonum est communius quam ens: quia divinum esse extendit se tantum ad
entia quae esse participant; bonum autem extendit se ad non entia,
quae etiam in esse vocat: dicitur enim bonum a boare, quod est
vocare, ut Commentator dicit super Lib. de Divin. Nominib. Ergo
bonum est prius quam ens.
3. Praeterea, quaecumque sunt aequalis simplicitatis, unum non est
prius altero. Sed ens, verum, bonum, et unum sunt aequalis
simplicitatis: quod patet ex hoc quod ad invicem convertuntur. Ergo
unum non est altero prius.
1. Contra, secundum Dionysium, divina attributa non innotescunt
nobis nisi ex eorum participationibus, quibus a creaturis
participantur. Sed inter omnes alias participationes esse prius est,
ut dicitur 5 cap. de Div. Nom. his verbis: ante alias ipsius,
scilicet Dei, participationes, esse positum est. Cui etiam dictum
philosophi consonat Lib. de causis: prima rerum creatarum est esse.
Ergo videtur quod, secundum rationem intelligendi, in Deo esse sit
ante alia attributa, et qui est inter alia nomina.
2. Praeterea, illud quod est ultimum in resolutione, est primum in
esse. Sed ens, ultimum est in resolutione intellectus: quia remotis
omnibus aliis, ultimo remanet ens. Ergo est primum naturaliter.
Respondeo dicendum, quod ista nomina, ens et bonum, unum et verum,
simpliciter secundum rationem intelligendi praecedunt alia divina
nomina: quod patet ex eorum communitate. Si autem comparemus ea ad
invicem, hoc potest esse dupliciter: vel secundum suppositum; et sic
convertuntur ad invicem, et sunt idem in supposito, nec unquam
derelinquunt se; vel secundum intentiones eorum; et sic simpliciter et
absolute ens est prius aliis. Cujus ratio est, quia ens includitur in
intellectu eorum, et non e converso. Primum enim quod cadit in
imaginatione intellectus, est ens, sine quo nihil potest apprehendi ab
intellectu; sicut primum quod cadit in credulitate intellectus, sunt
dignitates, et praecipue ista, contradictoria non esse simul vera:
unde omnia alia includuntur quodammodo in ente unite et indistincte,
sicut in principio; ex quo etiam habet quamdam decentiam ut sit
propriissimum divinum nomen. Alia vero quae diximus, scilicet bonum,
verum et unum, addunt super ens, non quidem naturam aliquam, sed
rationem: sed unum addit rationem indivisionis; et propter hoc est
propinquissimum ad ens, quia addit tantum negationem: verum autem et
bonum addunt relationem quamdam; sed bonum relationem ad finem, verum
relationem ad formam exemplarem; ex hoc enim unumquodque verum dicitur
quod imitatur exemplar divinum, vel relationem ad virtutem
cognoscitivam; dicimus enim verum aurum esse, ex eo quod habet formam
auri quam demonstrat, et sic fit verum judicium de ipso. Si autem
considerentur secundum rationem causalitatis, sic bonum est prius:
quia bonum habet rationem causae finalis, esse autem rationem causae
exemplaris et effectivae tantum in Deo: finis autem est prima causa in
ratione causalitatis.
Ad primum dicendum, quod Dionysius tractat de divinis nominibus
secundum quod habent rationem causalitatis, prout scilicet
manifestantur in participatione creaturarum; et ideo bonum ante
existens determinat.
Ad secundum dicendum, quod bonum est communius non secundum ambitum
praedicationis, quia sic convertitur cum ente, sed secundum rationem
causalitatis; causalitas enim efficiens exemplaris extenditur tantum ad
ea quae participant formam actu suae causae exemplaris; et ideo
causalitas entis, secundum quod est divinum nomen, extenditur tantum
ad entia, et vitae ad viventia; sed causalitas finis extenditur etiam
ad ea quae nondum participant formam, quia etiam imperfecta desiderant
et tendunt in finem nondum participantia rationem finis, quia sunt in
via ad eum. Vocat enim Dionysius non ens materiam propter privationem
adjunctam; unde etiam dicit 4 cap. de Div. Nom., quod ipsum non
ens desiderat bonum.
Ad tertium dicendum, quod convertuntur secundum suppositum
considerata; sed tamen secundum intentionem, ens est simplicius et
prius aliis, ut dictum est.
|
|