|
1. Ad primum sic proceditur. Et ponitur definitio aeternitatis a
Boetio, 5 de Consol.: aeternitas est interminabilis vitae tota
simul et perfecta possessio. Sed videtur quod ista definitio
inconvenienter assignetur. Interminabile enim dicit negationem. Sed
negatio non certificat aliquid. Ergo videtur quod in definitione
aeternitatis poni non debeat.
2. Item, prima mensura respondet primo mensurato. Sed primum inter
mensurata est esse. Ergo videtur quod aeternitas, quae est prima
mensura, non debet definiri per vitam sed per esse.
3. Item, simplex non habet mensuram, immo simplicissimo mensurantur
omnia alia, secundum philosophum. Sed vita divina est simplicissima.
Ergo non respondet aliquid sibi in ratione mensurae, sed ipsa habet
rationem mensurae: et ita nec aeternitas, quae rationem mensurae
dicit.
4. Item, totum dicitur respectu partium. Sed de ratione durationis
est quod partes ejus non sint simul: quia impossibile est simul esse
duas durationes, nisi una includat aliam, sicut Augustinus dicit.
Ergo videtur duo opposita dicere, cum dicit, tota simul.
5. Item, totum includit in se rationem perfectionis. Ergo videtur
quod perfecta superfluit.
6. Item, aeternitas habet rationem durationis. Sed possessio nihil
dicit ad durationem pertinens. Ergo videtur quod non debet poni in
definitione aeternitatis, ad minus in recto, et sicut genus: quia
quod sic ponitur in definitione alicujus, debet dicere quid sit
definitum.
Respondeo dicendum, quod aeternitas dicitur quasi ens extra terminos.
Esse autem aliquod potest dici terminatum tripliciter: vel secundum
durationem totam, et hoc modo dicitur terminatum quod habet principium
et finem; vel ratione partium durationis, et hoc modo dicitur
terminatum illud cujus quaelibet pars accepta terminata est ad
praecedens et sequens; sicut est accipere in motu; vel ratione
suppositi in quo esse recipitur: esse enim recipitur in aliquo secundum
modum ipsius, et ideo terminatur, sicut et quaelibet alia forma, quae
de se communis est, et secundum quod recipitur in aliquo, terminatur
ad illud; et hoc modo solum divinum esse non est terminatum, quia non
est receptum in aliquo, quod sit diversum ab eo. Dico ergo, quod ad
excludendam primam terminationem, quae est principii et finis totius
durationis, ponitur, interminabilis vitae; et per hoc dividitur
aeternum ab his quae generantur et corrumpuntur. Ad excludendum autem
secundam terminationem, scilicet partium durationis, additur, tota
simul: per hoc enim excluditur successio partium, pro qua unaquaeque
pars finita est et transit: et per hoc dividitur aeternum a motu et
tempore, etiam si semper fuissent et futura essent, sicut quidam
posuerunt. Ad excludendum tertiam terminationem, quae est ex parte
recipientis, additur, perfecta: illud enim in quo non est esse
absolutum, sed terminatum per recipiens, non habet esse perfectum sed
illud solum quod est suum esse: et per hoc dividitur esse aeternum ab
esse rerum immobilium creatarum, quae habent esse participatum, sicut
spirituales creaturae.
Ad primum ergo dicendum, quod simplicia, et praecipue divina, nullo
modo melius manifestantur quam per remotionem, ut dicit Dionysius.
Cujus ratio est, quia ipsorum esse intellectus perfecte non potest
comprehendere; et ideo ex negationibus eorum quae ab ipso removentur,
manuducitur intellectus ad ea aliqualiter cognoscenda. Unde et punctus
negatione definitur. Et praeterea in ratione aeternitatis est quaedam
negatio, inquantum aeternitas est unitas, et unitas est indivisio, et
hujusmodi non possunt sine negatione definiri.
Ad secundum dicendum, quod vivere hic large sumitur ad omne esse
secundum etiam quod Augustinus dicit, quod quaelibet mutatio
creaturae, aliqua mors ejus est. Vel dicendum, quod quia in illo qui
solus habet aeternitatem, esse et vivere sunt omnino idem; ideo
ratione actus, in quo est aeternitas, posuit aeternitatem mensuram
vitae.
Ad tertium dicendum, quod vivere et esse dicuntur per modum actus; et
quia cuilibet actui respondet mensura sua, ideo oportet ut divino esse
et vitae divinae intelligatur adjacere aeternitas, quasi mensura;
quamvis realiter non sit aliud a divino esse; et quia vivere magis
habet rationem actus quam esse, ideo forte definit aeternitatem per
vitam potius quam per esse.
Ad quartum dicendum, quod in successivis est duplex imperfectio: una
ratione divisionis, alia ratione successionis, quia una pars non est
cum alia parte; unde non habent esse nisi secundum aliquid sui. Ut
autem excludatur omnis imperfectio a divino esse, oportet ipsum
intelligere sine aliqua divisione partium perfectum, et hoc dicit nomen
tota: non enim dicit rationem partium. Item oportet ipsum intelligere
sine successione, et hoc importatur per adverbium simul.
Ad quintum dicendum, quod imperfectio esse potest considerari
dupliciter. Vel quantum ad durationem; et sic dicitur esse
imperfectum cui deest aliquid de spatio durationis debitae; sicut
dicimus vitam hominis qui moritur in pueritia, imperfectam vitam; et
talis imperfectio tollitur per ly tota. Est etiam quaedam imperfectio
quantum ad modum habendi, sicut omnis creatura habet imperfectum esse;
et talis imperfectio tollitur per ly perfecta unde non superfluit.
Ad sextum dicendum, quod duratio dicit quamdam distensionem ex ratione
nominis: et quia in divino esse non debet intelligi aliqua talis
distensio, ideo Boetius non posuit durationem, sed possessionem,
metaphorice loquens ad significandum quietem divini esse; illud enim
dicimus possidere, quod quiete et plene habemus; et sic Deus
possidere vitam suam dicitur, quia nulla inquietudine molestatur.
|
|