|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod aeternitas non tantum
Deo conveniat. Aeternitas enim non est nobilior quam bonitas. Sed
bonitas communicatur cum creaturis, ita quod a bono Deo creatura sit
bona. Ergo videtur quod similiter aeternitas, ut alia ab ipso sint
aeterna.
2. Praeterea, Dan. 12, 3: qui ad justitiam erudiunt multos,
fulgebunt quasi stellae in perpetuas aeternitates. Sed plures
aeternitates non sunt unius aeterni. Ergo videtur quod sint plura
aeterna, et non tantum Deus.
3. Praeterea, in Psal. 75, 5: illuminans tu mirabiliter a
montibus aeternis. Sed montes sunt creaturae. Ergo etiam creaturae
sunt aeternae.
4. Similiter etiam ignis Inferni dicitur aeternus, Matth. 25,
41: ite maledicti in ignem aeternum. Ergo et cetera.
5. Item, philosophus dicit, quod omne necessarium est aeternum.
Sed multa sunt necessaria. Ergo et cetera. Huic etiam consonat quod
dicit Augustinus, quod veritas aeterna est.
1. Contra, aeternum est esse interminatum, ut dictum est, art.
praec. Sed solus Deus est hujusmodi. Ergo et cetera.
Respondeo dicendum, quod, sicut ex praedicta definitione patet,
aeternitas non potest nisi Deo convenire simpliciter et absolute
secundum perfectam rationem aeternitatis. Sed secundum quod aliqua
participant de interminabilitate aeternitatis, aliquo modo dicuntur
aeterna participative. Quod vero nullo modo interminabilitatem
participat, nullo modo aeternum dicitur, sicut temporale, quod
incipit et finitur. Dico ergo, quod quibusdam communicatur
interminabilitas, secundum quod excludit terminum durationis ex parte
post; et hoc modo ignis Inferni dicitur aeternus, quia nunquam
finietur. Utrum autem aliquod aeternum possit esse, quod non habeat
principium durationis, quaeretur in principio secundi. Aliquibus
autem creaturis communicatur interminabilitas, secundum quod excludit
terminationem quae est ex successione partium; et istae sunt
spirituales creaturae, quarum esse est totum simul. Sed
interminabilitas quae excludit omnem imperfectionem, non communicatur
alicui creaturae, cum nulla creatura possit esse perfecta simpliciter;
sed communicatur sibi perfectio quaedam, scilicet quam nota est
creatura attingere, ut sit perfecta secundum suam naturam: et sic
Angeli et homines beati sunt perfecti, quia totum habent id ad quod
eorum natura capax est: unde Angeli beati, magis sunt in
participatione aeternitatis quam in naturalibus tantum considerati. Ex
hoc potest colligi differentia inter aeternitatem, aevum et tempus.
Illud enim quod habet potentiam non recipientem actum totum simul,
mensuratur tempore: hujusmodi enim habet esse terminatum et quantum ad
modum participandi, quia esse recipitur in aliqua potentia, et non est
absolutum quantum ad partes durationis. Illud autem quod habet
potentiam differentem ab actu, sed quae totum actum simul suscipiat,
mensuratur aevo: hoc enim non habet nisi unum modum terminationis,
scilicet quia esse ejus est receptum in alio a se, ut dictum est, hac
dist., quaest. 1, art. 1. Illud vero quod non habet potentiam
differentem ab esse, mensuratur aeternitate; hujusmodi enim esse est
omni modo interminatum. Unde patet etiam quod aevum non est nisi
quaedam aeternitas participata.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis divina bonitas sit
communicabilis, non tamen secundum modum altissimum, prout est in
Deo: unde summa bonitas non communicatur. Et quia aeternitas dicit
esse secundum altissimum modum, qui est in Deo, ideo non
communicatur; sed esse absolute sumptum communicatur, sicut et bonum.
Ad secundum dicendum, quod Daniel accipit ibi aeternitates
participatas in beatis, quae erunt plures secundum plures beatos.
Ad tertium dicendum, quod montes aeterni possunt dici ipsi Angeli,
qui dicuntur aeterni participative, ut dictum est, in corp. art.
Vel dicendum, quod potest intelligi etiam ad litteram de montibus
corporalibus; et dicuntur aeterni propter longaevitatem durationis.
Ad quartum dicendum, quod ignis Inferni dicitur etiam aeternus,
inquantum participat aliquam conditionem aeternitatis, scilicet non
habere finem.
Ad quintum dicendum, quod necessaria sunt aeterna tantum in mente
divina, sicut etiam veritates enuntiabilium fuerunt ab aeterno in
Deo, et non aliter: nisi ponerentur creaturae ab aeterno, sicut
philosophi posuerunt.
|
|