|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod verba temporalia non
possint dici de Deo. Unicuique enim respondet propria mensura. Sed
tempus est propria mensura motus. Cum igitur in Deo nullus sit
motus, videtur quod de Deo nullum temporale dici possit.
2. Item, quandocumque aliquid importans aliquam conditionem
corporalem dicitur de Deo, metaphorice vel symbolice dicitur. Sed
tempus est conditio consequens ipsa corpora, quia sequitur motum, et
motus magnitudinem, secundum philosophum. Ergo videtur quod
quandocumque aliquod verbum temporale dicitur de Deo, sit metaphorice
dictum.
3. Item, videtur quod tantum praesens de Deo debeat dici.
Aeternitas enim, quae est mensura divini esse secundum rationem
intelligendi, caret successione. Sed solum praesens non includit
successionem; praeteritum enim et futurum dicuntur per relationem ad
praesens, et non e converso; et relatio illa est in ordine
successionis. Ergo solum praesens de Deo debet dici.
4. Item, videtur quod praeteritum. Divinum enim esse est
perfectum. Sed inter alia tempora praeteritum magis sonat
perfectionem. Ergo de Deo maxime dici debet.
5. Item, videtur quod praeteritum imperfectum. Quia Joannes in
principio Evangelii sui altissime de Deo locutus est. Sed ipse ibi
utitur verbis praeteriti imperfecti temporis ad designandum divinam
aeternitatem, dicens: in principio erat verbum, et verbum erat apud
Deum, et Deus erat verbum. Ergo videtur quod ista verba maxime
competant ad significandum divinam aeternitatem.
6. Item, videtur quod futurum. Divinum enim esse maxime distat a
defectu. Cum igitur futurum remotius sit inter alia a deficiendo,
videtur quod maxime competat in divinis.
Respondeo dicendum, quod enuntiatio non potest fieri de aliquo nisi
secundum quod cadit in cognitionem. Omne autem cognoscens cognoscit
secundum modum suum, ut dicit Boetius; et ideo, quia ratio nostra
connaturale habet secundum statum viae accipere cum tempore, propter
hoc quod ejus cognitio oritur a sensibilibus, quae in tempore sunt,
ideo non potest formare enuntiationes nisi per verba temporalia: unde
cogitur de Deo enuntians, verbis temporalibus uti, quamvis intelligat
eum supra tempus esse: nihilominus tamen istae locutiones non sunt
falsae. Divinum enim esse, ut dicit Dionysius, praeaccipit sicut
causa in se omne esse quantum ad id quod est perfectionis in omnibus;
et ideo enuntiamus de ipso verba omnium temporum, propter id quod ipse
nulli tempori deest, et quidquid est perfectionis in omnibus
temporibus, ipse habet.
Ad primum ergo dicendum, quod quando verba temporalia dicuntur de
Deo, intellectus noster non attribuit divino esse illud quod est
imperfectionis in singulis temporibus, sed quod est perfectionis in
omnibus; aeternitas enim includit in se omnem perfectionem modo
simplici, quae est in temporalibus divisa et temporibus diversis; cum
tempus imitetur perfectionem aeternitatis, quantum potest.
Ad secundum dicendum, quod aliqua dictio potest importare conditionem
corporalem dupliciter. Vel quantum ad rem significatam principaliter
in nomine; et tale quid non dicitur de Deo nisi symbolice, sicut leo
et agnus et ira et hujusmodi. Vel quantum ad modum significandi, et
non quantum ad rem significatam; et ista proprie dicuntur de Deo,
quamvis non perfecte ipsum repraesentent: alias omnia nomina dicta de
Deo essent symbolica, quia modus significandi ipsorum est secundum
quod de creaturis dicuntur; et de talibus haec sunt verba, fuit et
erit quae significant essentiam per modum actus, et consignificant
tempus.
Ad tertium dicendum, quod quantum ad id quod praesens non implicat
successionem nec habet aliquid de non esse inclusum, inter alia
proprius Deo competit; nihilominus tamen verba aliorum temporum
dicuntur de Deo secundum id quod perfectionis est in ipsis, et non
ratione successionis vel alicujus defectus.
Ad quartum dicendum, quod nomine perfectionis praeteritum de Deo
dicitur, et quia non est novum, secundum quod ipse praeteritis non
defuit. Nihilominus tamen intelligendum est, quod aliquando per
praesens magis designatur perfectio quam per praeteritum: quaedam enim
sunt quorum esse est in fieri, et horum perfectio non est nisi quando
venitur ad terminum, et horum perfectio magis significatur per
praeteritum, sicut sunt motus, et hujusmodi successiva. Quaedam
autem sunt quorum esse consistit in permanendo; et horum perfectio
designatur magis per praesens quam per praeteritum: quia in hoc quod
sunt, habent perfectionem; et praeteritum dicitur secundum recessum ab
esse. Unde etiam in divinis ea quae dicuntur per modum rei permanentis
verius signantur per praesens, ut, Deus est bonus, ut hujusmodi;
quae autem signantur per modum actus, verius signantur per
praeteritum, sicut infra, dist. 9, dicit Gregorius quod magis
proprie dicimus filium natum, quam nasci.
Ad quintum dicendum, quod quo ad aliquid magis proprie dicitur de ipso
Deo praeteritum imperfectum quam praeteritum perfectum, eo scilicet
quod terminationem non includit, sicut verbum praeteriti perfecti;
unde in illis quae significantur per modum actus, verius dicitur
praeteritum perfectum, quia horum perfectio non potest significari nisi
ex termino; quae autem significantur non per modum operationis, verius
significantur per praeteritum imperfectum, quia horum perfectio non
dependet ex termino.
Ad sextum dicendum, quod futurum maxime removetur a divina
praedicatione, propter hoc quod nondum est, nisi in potentia.
Nihilominus tamen secundum id quod est perfectionis in ipso, scilicet
quod longius distat a deficiendo, de Deo dicitur, abjecta
imperfectione.
|
|