|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Deus sit aliquo modo
mutabilis. Sap. 7, 24: omnibus mobilibus mobilior est
sapientia. Sed sapientia divina, de qua loquitur, est ipse Deus.
Ergo et cetera.
2. Praeterea, quidquid movet seipsum, movetur a seipso. Sed,
sicut dicit Augustinus super Genes. ad litteram: spiritus creator
movet se nec per tempus nec per locum. Ergo videtur quod moveatur.
3. Item, omne quod est per alterum, reducitur ad illud quod est per
se. Sed invenimus multa quae moventur per alios motores. Ergo
oportet esse aliquid quod moveatur a seipso. Sed omnis creatura mota
movetur ab alio, quia a Deo. Ergo Deus est motus a se.
4. Praeterea, omne quod exit de otio in actum, aliquo modo
movetur, secundum philosophum, quia omnis operatio quae est ab
operante non moto est semper. Sed Deus quandoque creat in actu, vel
infundendo gratiam, cum prius hoc non fecerit. Ergo videtur quod ad
minus sit in eo mutatio de habitu in actum.
1. Contra, Malach. 3, 6: ego Deus, et non mutor; et
Jacob. 1, 17: apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis
obumbratio.
2. Praeterea, sicut probat philosophus, omne quod movetur, ab alio
movetur. Si igitur illud a quo movetur mobile ipsum, etiam movetur,
oportet quod ab aliquo motore moveatur. Sed impossibile est ire in
infinitum. Ergo oportet devenire ad primum motorem, qui movet et
nullo modo movetur; et hic est Deus. Ergo omnino est immutabilis.
Respondeo dicendum, quod omnis motus vel mutatio, quocumque modo
dicatur, consequitur aliquam possibilitatem, cum motus sit actus
existentis in potentia. Cum igitur Deus sit actus purus, nihil
habens de potentia admixtum, non potest in eo esse aliqua mutatio.
Ad primum ergo dicendum, quod divina sapientia non dicitur mobilis
quia in se moveatur, sed inquantum procedit in effectus; et ista
processio non est proprie motus, sed quamdam similitudinem motus
habet. In motu enim locali processivo, illud quod est in uno loco,
fit postmodum in alio, et deinde in alio, et sic deinceps quousque
compleatur motus. Similiter autem divina sapientia, quae est exemplar
rerum, facit similitudinem suam in creatura secundum ordinem: quia
prius efficiuntur in participatione divinae similitudinis creaturae
superiores, et posterius inferiores. Unde in hoc habet similitudinem
motus: quia ipsa divina sapientia secundum similitudinem suam efficitur
in creatura. In duobus autem deficit a ratione motus: primo quia non
est idem numero quod est in hoc et in illo; sed similitudo ejus;
secundo, quia non est ibi ordo temporis, secundum quod procedit in
diversas creaturas, sed tantum ordo naturae: quia per prius
naturaliter sunt in participatione divinae bonitatis creaturae
nobiliores, et si non tempore, saltem natura, et sic etiam
intelligitur quod Dionysius dicit in principio Cael. Hierar.: sed
et patre luminum moto etc., et quod frequenter dicit, divinam
bonitatem vel sapientiam procedere in creaturas.
Ad secundum dicendum, quod Augustinus accipit large moveri, secundum
quod ipsum intelligere est moveri quoddam et velle, quae proprie non
sunt motus sed operationes. In hoc enim verificatur dictum Platonis
qui dicit: Deus movet se; sicut dicit Commentator, qui dicit quod
Deus intelligit se et vult se: sicut etiam dicimus, quod finis movet
efficientem. Vel dicendum, quod movet se in creaturarum productione,
ut dictum est, hac dist., quaest. 1, art. 1.
Ad tertium dicendum, quod impossibile est aliquid movere seipsum nisi
secundum diversas partes, ita quod una pars sit movens et alia mota;
sicut etiam in animali est anima movens et corpus motum. Cujus ratio
est, quia nihil movet nisi secundum quod est in actu, nec movetur nisi
secundum quod est in potentia, et haec duo non possunt simul eidem
inesse respectu ejusdem. Et quia Deus est simplex, non potest esse
quod seipsum moveat, proprie loquendo. Quod ergo objicitur quod omne
mobile per aliud reducitur ad mobile per se, verum est de reductione
quae est ad primum in genere illo. Unde secundum philosophos, omnia
mobilia reducuntur ad primum mobile, quod dicebant motum ex se, quia
est compositum ex motore et moto. Sed hoc ulterius oportet reducere in
primum simplex, quod est omnino immobile.
Ad quartum dicendum, quod in omnibus in quibus operatio differt a
substantia, oportet esse aliquem modum motus ex hoc quod exit de novo
in operationem; quia acquiritur in ipso operatio, quae prius non
erat. In Deo autem operatio sua est sua substantia: unde sicut
substantia est aeterna, ita et operatio. Sed non sequitur operationem
operatum ab aeterno, sed secundum ordinem sapientiae, quae est
principium operandi.
|
|