|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non omnis creatura sit
mutabilis. Omnis enim mutatio ut dicitur in 5 physicorum, est
generatio vel corruptio vel motus. Sed quaedam sunt in quibus nullum
horum est, sicut Angeli, et hujusmodi, quae sunt separata a materia
et motu secundum philosophos. Ergo non omnis creatura mutabilis est.
2. Praeterea, quidquid est mutabile, pertinet ad considerationem
naturalis, cujus est considerare motum. Sed substantiae separatae a
materia non considerantur a naturali. Ergo non sunt mutabiles.
3. Praeterea, quidquid mutatur, subjicitur mutationi. Sed formae
simplices non possunt esse subjectum ut dicit Boet. Ergo non possunt
mutari.
4. Praeterea, sicut in littera dicitur, omnis creatura movetur per
tempus vel per locum. Sed quaedam sunt creaturae quorum non est locus
et tempus; sicut universale, quod, secundum philosophum, est ubique
et semper; et sicut materia prima, de qua dicit Augustinus, quod
successiones temporum non habet. Ergo non omnis creatura mutatur.
1. Contra, Psalm., 101, 28: mutabis eos, et mutabuntur.
2. Praeterea, Damascenus dicit: omne quod est ex nihilo,
vertibile est in nihil; quod enim a mutatione incepit, subjacere
mutationi necesse est. Sed omnis creatura est hujusmodi. Ergo et
cetera.
Respondeo dicendum, quod, sicut dictum est, art. 1, motus,
quocumque modo dicatur, sequitur potentiam. Cum igitur omnis creatura
habeat aliquam potentiam, vel aliquid de potentia, quia solus Deus
est purus actus, oportet omnes creaturas mutabiles esse, et solum
Deum immutabilem. Est autem considerare duplicem possibilitatem:
unam secundum id quod habet res; alteram secundum id quod nata est
habere. Prima consequitur naturam secundum quod habet esse ab alio;
omne enim quod esse suum ab alio habet, non est per se necesse esse,
ut probat Avicenna; unde, quantum est in se, est possibile, et ista
possibilitas dicit dependentiam ad id a quo est. Haec autem
possibilitas est duplex. Quaedam secundum dependentiam totius esse ad
id a quo est res secundum totum esse suum, et hujusmodi est Deus; et
hanc dependentiam sive possibilitatem consequitur mutabilitas quaedam,
quae est vertibilitas in nihil, secundum Damascenum. Tamen haec non
proprie mutabilitas dicitur, nec creatura secundum hoc proprio
mutabilis est; et ideo Augustinus de hoc non facit mentionem in
littera. Et hujus ratio est duplex, quia in omni mutabili est
invenire aliquid quod substernitur ei quod per mutationem amovetur, et
de hoc dicitur quod potest mutari. Sed si accipiamus totum esse
creaturae quod dependet a Deo, non inveniemus aliquid substratum de
quo possit dici quod potest mutari. Alia ratio est, quia nihil
dicitur possibile cujus contrarium est necessarium, vel quod non potest
esse, nisi impossibili posito. Esse autem creaturae omnino deficere
non potest, nisi retrahatur inde fluxus divinae bonitatis in
creaturis, et hoc est impossibile ex immutabilitate divinae
voluntatis, et contrarium necessarium; et ideo ex hoc creatura non
potest dici simpliciter corruptibilis vel mutabilis sed sub conditione
si sibi relinquatur; et hoc est quod dicit Gregorius in homilia: in
nihilum omnia deciderent, nisi ea manus omnipotentis contineret. Est
etiam quaedam dependentia sive possibilitas rei secundum partem sui
esse, scilicet formam, praesupposita materia, vel eo quod est loco
materiae; et hanc possibilitatem sequitur mutatio variabilitatis, ex
eo quod id quod habet ab alio, potest amittere, quantum est in se,
nisi forte impediatur ex immutabilitate causae, ut dictum est, art.
praeced.; et hoc modo sancti in gloria sunt immutabiles in esse
gloriae propter immutabilitatem divinae voluntatis. Secunda
possibilitas consequitur creaturam secundum quod non est perfecta
simpliciter; secundum hoc enim semper possibilis est ad receptionem.
Unde secundum hoc etiam dicitur omnis creatura mutabilis, accipiendo
large mutationem, secundum quod omne recipere dicitur pati quoddam et
moveri, sicut dicit philosophus in Lib. 3 de anima: intelligere
quoddam pati est.
Ad primum ergo dicendum, quod philosophi consideraverunt tantum illam
mutationem quae est secundum variationem formae substantialis vel
accidentalis cujus causa non est immutabilis; et hanc diviserunt per
generationem et corruptionem et motum. Talem autem mutationem non est
possibile in Angelis esse quantum ad id quod in natura eorum est.
Et per hoc patet solutio ad secundum, quia naturalis non considerat
nisi dictam mutationem.
Ad tertium dicendum, quod Magister et Augustinus loquuntur hic de
creaturis quae habent esse perfectum; formae autem non habent esse
perfectum, cum non subsistant in se, sed in alio. Vel dicendum,
quod dupliciter dicitur aliquid mutabile; vel quia subjicitur
mutationi, et hoc modo id tantum quod est in potentia, mutatur; aut
sicut id quod removetur vel abjicitur in mutatione; et sic formae,
quae sunt actus, mutabiles sunt. Non hoc tamen videtur esse de
intentione Augustini.
Ad quartum dicendum similiter, quod materia prima et universale non
habent in se esse completum; sed esse eorum est in particularibus
compositis: et ideo esse non mutant per se, sed tantum per accidens,
sicut est de formis.
|
|