|
Nunc de veritate sive proprietate sive incommutabilitate atque
simplicitate divinae naturae sive substantiae sive essentiae agendum
est. Quaeritur: cum multa sint attributa essentialia, quare tantum
de his tribus facit mentionem? Et dicendum, quod Magister intendit
tantum ea tangere quae pertinent ad perfectionem divini esse, inquantum
est esse perfectum. Perfectio autem esse potest attendi tripliciter:
vel secundum quod excluditur privatio vel non esse; et ista perfectio
tangitur per veritatem vel proprietatem, quae pro eodem sumuntur, ut
dictum est, art. anteced. Vel secundum quod excluditur
potentialitas; et quantum ad hoc ponitur immutabilitas. Vel quantum
ad integritatem ipsius esse; et quantum ad hoc ponitur simplicitas:
quia quidquid est in simplici, est ipsum suum esse. Natura vel
substantia sive essentia. Sciendum, quod ista tria sumuntur hic pro
eodem. Non enim sumitur hic natura secundum quod nominat principium
alicujus actus, sed prout dicit formam consequentem totum, sicut
humanitas est natura hominis. Similiter substantia non sumitur hic pro
individuo subsistente in genere substantiae, sed secundum quod nominat
esse praedicati primi, prout dividitur contra accidens; et hoc idem
est quod essentia non existens in aliquo, sicut in subjecto. Sicut
enim ab eo quod est sapere, dicta est sapientia (...) ita ab eo
quod est esse, dicta est essentia. Videtur e contrario debere dici,
quod sapere procedit a sapientia. Dicendum quod non loquitur secundum
ordinem rei, sed secundum ordinem cognitionis nostrae, quae in habitus
ex actibus venit. Et quis magis est quam ille qui dixit famulo suo:
ego sum qui sum? Videtur inconvenienter loqui: quia esse non suscipit
magis et minus. Dicendum, quod magis et minus potest dici aliquid
dupliciter: vel quantum ad ipsam naturam participatam, quae secundum
se intenditur et remittitur secundum accessum ad terminum vel recessum;
et hoc non est nisi in accidentibus; vel quantum ad modum
participandi; et sic etiam in essentialibus dicitur magis et minus
secundum diversum modum participandi, sicut Angelus dicitur magis
intellectualis quam homo. Deus autem tantum est, qui non novit fuisse
vel futurum esse, notitia quasi experimentali, ut scilicet
successiones temporum in suo esse experiatur. Cujus essentiae
comparatum nostrum esse non est. Videtur esse falsum: quia esse
nostrum nihil est nisi per comparationem ad ipsum Deum: quia,
secundum Gregorium, omnia in nihilum deciderent, nisi ea manus
omnipotentis contineret. Dicendum, quod esse nostrum potest ad Deum
comparari dupliciter: vel sicut ad principium a quo est; et sic esse
nostrum est solum per hoc quod ad Deum comparatur; vel secundum
comparationem proportionis vel aequiparantiae, et sic esse nostrum
comparatum ad divinum quasi nihil est, quia in infinitum ab eo distat.
Esse non est accidens Deo. Videtur quod nec alicui creaturae, cum
nihil sit essentialius rei quam suum esse. Ad quod dicendum, quod
accidens dicitur hic quod non est de intellectu alicujus, sicut
rationale dicitur animali accidere; et ita cuilibet quidditati creatae
accidit esse, quia non est de intellectu ipsius quidditatis; potest
enim intelligi humanitas, et tamen dubitari, utrum homo habeat esse.
Sed subsistens veritas. Excludit Hilarius triplicem imperfectionem a
divino esse. Esse enim creaturae non est aliquid per se subsistens,
immo est actus subsistentis; sed in Deo suum esse est ipse Deus
subsistens: et ideo dicit, quod est subsistens veritas. Item esse
creaturae est causatum ab alio, et habet, quantum in se est,
potentialitatem et mutabilitatem; sed esse divinum est causa omnis
esse, immutabiliter permanens; et ideo dicit quod est manens causa.
Item esse creaturae differt a quidditate sua, unde per esse suum homo
non ponitur in genere humano, sed per quidditatem suam; sed esse
divinum est sua quidditas, et ideo per esse suum ponitur Deus in
genere divino; et ideo dicitur, quod est naturalis generis
proprietas.
|
|