|
Eademque sola proprie ac vere simplex est. Haec est secunda pars
distinctionis, in qua Magister determinat de divina simplicitate, et
dividitur in partes duas: in prima proponit quod intendit; in secunda
probat propositum, ibi: ut autem scias quod simplex sit illa
substantia, te docet Augustinus; quae dividitur in duas: in prima
ostendit creaturae multiplicitatem; in secunda divinam simplicitatem,
ibi: Deus vero etsi multiplex dicatur, vere tamen et summe simplex
est. Prima in duas: in prima excludit simplicitatem a creatura
corporali; in secunda a spirituali, ibi: creatura quoque
spiritualis, ut est anima, in comparatione quidem corporis est
simplex; sine comparatione vero corporis est multiplex. Deus vero
etsi multiplex dicatur, vere tamen et summe simplex est. Hic ostendit
divinam simplicitatem, et dividitur in partes duas: in prima ostendit
simplicitatem; in secunda excludit omnem compositionem ab ipso, ibi:
quod autem in natura divina nulla sit accidentium diversitas (...)
ostendit Augustinus. Prima in duas: in prima ostendit veritatem; in
secunda excludit dubitationem, ibi: hic diligenter attendendum est.
Quod autem in natura divina nulla sit accidentium diversitas, nullaque
penitus mutabilitas, sed perfecta simplicitas, ostendit Augustinus.
Hic excludit a Deo omnem compositionem vel multiplicitatem; et circa
hoc duo facit: primo ostendit specialiter quod in Deo non est
compositio accidentis ad subjectum; secundo ostendit universaliter quod
in ipso nulla est compositio, ibi: hujus autem essentiae simplicitas
ac sinceritas tanta est quod non est in ea aliquid quod non sit ipsa.
Circa primum duo facit: primo excludit a Deo accidentium
praedicationem; secundo concludit, quod nec etiam substantia de eo
proprie praedicatur, ibi: unde nec proprie dicitur substantia. Ad
intellectum hujus partis duo quaeruntur: primo de divina simplicitate.
Secundo de simplicitate creaturae. Circa primum tria quaeruntur: 1
si in Deo sit omnimoda simplicitas; 2 an contineatur in praedicamento
substantiae; 3 si alia praedicamenta de ipso dicantur.
|
|