|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Deus non sit simplex
omnino. Ens enim cui non fit additio, est ens commune praedicatum de
omnibus de quo nihil potest vere negari. Sed Deus non est hujusmodi.
Ergo ad esse suum fit aliqua additio. Non est ergo simplex.
2. Praeterea, Boetius: omne quod est esse participat ut sit; alio
autem participat, ut aliquid sit. Sed Deus verissime est ens et est
aliquid, quia bonus et sapiens et hujusmodi. Ergo Deus habet esse
suum quo est, et super hoc habet aliquid aliud quo aliquid est. Ergo
non est simplex.
3. Item, de quocumque praedicatur aliquid quod non est de substantia
sua, illud non est simplex. Sed quidquid praedicatur de aliquo
postquam non praedicabatur, illud non est de substantia sua, cum nulli
rei substantia sua de novo adveniat. Cum igitur de Deo praedicetur
aliquid postquam non praedicabatur, ut esse dominum et creatorem quae
dicuntur de ipso ex tempore, videtur quod ipse non sit simplex.
4. Praeterea, ubicumque sunt plures res in uno, ibi oportet esse
aliquem modum compositionis. Sed in divina natura sunt tres personae
realiter distinctae, convenientes in una essentia. Ergo videtur ibi
esse aliquis modus compositionis.
1. Contra, omne compositum est posterius suis componentibus: quia
simplicius est prius in se, quam addatur sibi aliquid ad compositionem
tertii. Sed primo simpliciter nihil est prius. Cum igitur Deus sit
primum principium, non est compositus.
2. Praeterea, illud quod est primum dans omnibus esse, habet esse
non dependens ab alio: quod enim habet esse dependens ab alio, habet
esse ab alio, et nullum tale est primum dans esse. Sed Deus est
primum dans omnibus esse. Ergo suum esse non dependet ab alio. Sed
cujuslibet compositi esse dependet ex componentibus, quibus remotis,
et esse compositi tollitur et secundum rem et secundum intellectum.
Ergo Deus non est compositus.
3. Item, illud quod est primum principium essendi, nobilissimo modo
habet esse, cum semper sit aliquid nobilius in causa quam in causato.
Sed nobilissimus modus habendi esse, est quo totum aliquid est suum
esse. Ergo Deus est suum esse. Sed nullum compositum totum est suum
esse, quia esse ipsius sequitur componentia, quae non sunt ipsum
esse. Ergo Deus non est compositus. Et hoc simpliciter concedendum
est.
Ad primum ergo dicendum, quod aliquid esse sine additione dicitur
dupliciter. Aut de cujus ratione est ut nihil sibi addatur: et sic
dicitur de Deo: hoc enim oportet perfectum esse in se ex quo
additionem non recipit; nec potest esse commune, quia omne commune
salvatur in proprio, ubi sibi fit additio. Aut ita quod non sit de
ratione ejus quod fiat sibi additio, neque quod non fiat, et hoc modo
ens commune est sine additione. In intellectu enim entis non
includitur ista conditio, sine additione; alias nunquam posset sibi
fieri additio, quia esset contra rationem ejus; et ideo commune est,
quia in sui ratione non dicit aliquam additionem, sed potest sibi fieri
additio ut determinetur ad proprium; sicut etiam animal commune dicitur
esse sine ratione, quia de intellectu ejus non est habere rationem,
neque non habere; asinus autem dicitur sine ratione esse, quia in
intellectu ejus includitur negatio rationis, et per hoc determinatur
secundum differentiam propriam. Ita etiam divinum esse est
determinatum in se et ab omnibus aliis divisum, per hoc quod sibi nulla
additio fieri potest. Unde patet quod negationes dictae de Deo, non
designant in ipso aliquam compositionem.
Ad secundum dicendum, quod in rebus creatis res determinatur ut sit
aliquid, tripliciter: aut per additionem alicujus differentiae, quae
potentialiter in genere erat; aut ex eo quod natura communis recipitur
in aliquo, et fit hoc aliquid; aut ex eo quod alicui additur
accidens, per quod dicitur esse vel sciens vel albus. Nullus istorum
modorum potest esse in Deo, quia ipse non est commune aliquid, cum de
intellectu suo sit quod non addatur sibi aliquid; nec etiam ejus natura
est recepta in aliquo, cum sit actus purus; nec etiam recipit aliquid
extra essentiam suam, eo quod essentia sua continet omnem
perfectionem. Remanet autem quod sit aliquid determinatum per
conditionem negandi ab ipso omnem additionem vel conditionem, et per
hoc removetur ab eo omne illud quod possibile est additionem recipere.
Unde per suum esse absolutum non tantum est, sed aliquid est. Nec
differt in eo quo est et aliquid esse, nisi per modum significandi,
vel ratione, ut supra dictum est, dist. 2, qu. unica, art. 2,
de attributis. Dictum autem Boetii intelligitur de participantibus
esse, et non Deo qui essentialiter est suum esse. Ex quo patet quod
attributa nullam compositionem in ipso faciunt. Sapientia enim
secundum suam rationem non facit compositionem, sed secundum suum
esse, prout in subjecto realiter differens est ab ipso; qualiter in
Deo non est, ut dictum est, in hac dist. qu. 1, art. 1.
Ad tertium dicendum, quod hujusmodi relationes quae dicuntur de Deo
ex tempore, non ponunt aliquid in ipso realiter, sed tantum in
creatura. Contingit enim, ut dicit philosophus, aliquid dici
relative, non quod ipsum referatur, sed quia aliquid refertur ad
ipsum; sicut est in omnibus quorum unum dependet ab altero, et non e
contrario; sicut scibile non est relativum, nisi quia scientia
refertur ad ipsum; scibile enim non dependet a scientia, sed e
converso. Sed quia intellectus noster non potest accipere relationem
in uno extremorum, quin intelligatur in illo ad quod refertur, ideo
ponit relationem quamdam circa ipsum scibile, et significat ipsum
relative. Unde illa relatio quae significatur in scibili, non est
realiter in ipso, sed secundum rationem tantum; in scientia autem
realiter. Ita etiam relatio importata per hoc nomen Deus, vel
creator, cum de Deo dicatur, non ponit aliquid in Deo nisi secundum
intellectum, sed tantum in creatura. Ex quo patet quod diversitas
relationum ipsius Dei ad creaturas non ponit compositionem in ipso.
Ad quartum dicendum, quod, sicut supra dictum est, dist. 2, qu.
unica, art. 5, proprietas personalis comparata ad essentiam, non
differt re ab ipsa, et ideo non facit compositionem cum ea; sed
comparata ad suum correlativum, facit distinctionem realem; sed ex
illa parte non est aliqua unio, et ideo nec compositio. Unde
relinquitur ibi tres esse res et tamen nullam compositionem. Ex hoc
patet nomina personalia nullam in Deo compositionem significare.
|
|