|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Deus sit in
praedicamento substantiae. Omne enim quod est, vel est substantia vel
accidens. Sed Deus non est accidens, ergo est substantia. Cum
igitur substantia praedicetur de ipso sicut praedicatum substantiale,
et non conversim, quia non omnis substantia est Deus, videtur quod de
ipso praedicetur sicut genus, et ita Deus est in genere substantiae.
2. Praeterea, substantia est quod non est in subjecto, sed est ens
per se. Cum igitur Deo hoc maxime conveniat, videtur quod ipse sit
in genere substantiae.
3. Praeterea, secundum philosophum, unumquodque mensuratur minimo
sui generis, et dicit ibi Commentator quod illud ad quod mensurantur
omnes substantiae est primus motor, qui, secundum ipsum, est Deus.
Ergo Deus est in genere substantiae.
1. Contra, quidquid est in genere substantiae, aut est sicut
generalissimum, aut est sicut contentum sub ipso. Sed Deus non est
in genere substantiae sicut generalissimum, quia praedicaretur de
omnibus substantiis; nec etiam sicut contentum substantiae, quia
adderet aliquid, scilicet genus, et ita non esset divina essentia
simplicissima. Ergo Deus non est in genere substantiae.
2. Praeterea, quidquid est in genere, habet esse suum determinatum
ad illud genus. Sed esse divinum nullo modo terminatum est ad aliquod
genus; quinimmo comprehendit in se nobilitates omnium generum, ut
dicit philosophus et Commentator. Ergo Deus non est in genere
substantiae. Quod simpliciter concedendum est. Hujus autem ratio
quadruplex assignatur, prima ponitur in littera ex parte nominis
sumpta. Nomen enim substantiae imponitur a substando, Deus autem
nulli substat. Secunda sumitur ex ratione ejus quod est in genere.
Omne enim hujusmodi addit aliquid supra genus, et ideo illud quod est
summe simplex, non potest esse in genere. Tertia ratio subtilior est
Avicennae. Omne quod est in genere, habet quidditatem differentem ab
esse, sicut homo; humanitati enim ex hoc quod est humanitas, non
debetur esse in actu; potest enim cogitari humanitas et tamen ignorari
an aliquis homo sit. Et ratio hujus est, quia commune, quod
praedicatur de his quae sunt in genere, praedicat quidditatem, cum
genus et species praedicentur in eo quod quid est. Illi autem
quidditati non debetur esse nisi per hoc quod suscepta est in hoc vel in
illo. Et ideo quidditas generis vel speciei non communicatur secundum
unum esse omnibus, sed solum secundum unam rationem communem. Unde
constat quod esse suum non est quidditas sua. In Deo autem esse suum
est quidditas sua aliter enim accideret quidditati, et ita esset
acquisitum sibi ab alio, et non haberet esse per essentiam suam. Et
ideo Deus non potest esse in aliquo genere. Quarta causa est ex
perfectione divini esse, quae colligit omnes nobilitates omnium
generum. Unde ad nullum genus determinatur, ut objectum est.
Ad primum ergo dicendum, quod Deus simpliciter non est accidens, nec
tamen omnino proprie potest dici substantia; tum quia nomen substantiae
dicitur a substando, tum quia substantia quidditatem nominat, quae est
aliud ab esse ejus. Unde illa est divisio entis creati. Si tamen non
fieret in hoc vis, largo modo potest dici substantia, quae tamen
intelligitur supra omnem substantiam creatam, quantum ad id quod est
perfectionis in substantia, ut non esse in alio et hujusmodi, et tunc
est idem in praedicato et in subjecto, sicut in omnibus quae de Deo
praedicantur; et ideo non sequitur quod omne quod est substantia, sit
Deus; quia nihil aliud ab ipso recipit praedicationem substantiae sic
acceptae, secundum quod dicitur de ipso; et ita propter diversum modum
praedicandi non dicitur substantia de Deo et creaturis univoce, sed
analogice. Et haec potest esse alia ratio quare Deus non est in
aliquo genere, quia scilicet nihil de ipso et de aliis univoce
praedicatur.
Ad secundum dicendum, quod ista definitio, secundum Avicennam, non
potest esse substantiae: substantia est quae non est in subjecto. Ens
enim non est genus. Haec autem negatio non in subjecto nihil ponit;
unde hoc quod dico, ens non est in subjecto, non dicit aliquod genus:
quia in quolibet genere oportet significare quidditatem aliquam, ut
dictum est, de cujus intellectu non est esse. Ens autem non dicit
quidditatem, sed solum actum essendi, cum sit principium ipsum; et
ideo non sequitur: est non in subjecto: ergo est in genere
substantiae. Sed hoc Deo non convenit, ut dictum est, loc. cit.
Ad tertium dicendum, quod mensura proprie dicitur in quantitatibus:
dicitur enim mensura illud per quod innotescit quantitas rei, et hoc
est minimum in genere quantitatis vel simpliciter, ut in numeris, quae
mensurantur unitate, quae est minimum simpliciter; aut minimum
secundum positionem nostram, sicut in continuis, in quibus non est
minimum simpliciter; unde ponimus palmum loco minimi ad mensurandum
pannos, vel stadium ad mensurandum viam. Exinde transumptum est nomen
mensurae ad omnia genera, ut illud quod est primum in quolibet genere
et simplicissimum et perfectissimum dicatur mensura omnium quae sunt in
genere illo; eo quod unumquodque cognoscitur habere de veritate generis
plus et minus, secundum quod magis accedit ad ipsum vel recedit, ut
album in genere colorum. Ita etiam in genere substantiae illud quod
habet esse perfectissimum et simplicissimum, dicitur mensura omnium
substantiarum, sicut Deus. Unde non oportet quod sit in genere
substantiae sicut contentum, sed solum sicut principium, habens in se
omnem perfectionem generis sicut unitas in numeris, sed diversimode;
quia unitate non mensurantur nisi numeri; sed Deus est mensura non
tantum substantialium perfectionum, sed omnium quae sunt in omnibus
generibus, sicut sapientiae, virtutis et hujusmodi. Et ideo quamvis
unitas contineatur in uno genere determinato sicut principium, non
tamen Deus.
|
|