|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur etiam quod alia praedicamenta
de Deo dicantur. De quocumque enim praedicatur species, et genus.
Sed scientia, quae est species qualitatis, invenitur in Deo, et
magnitudo, quae est species quantitatis. Ergo et quantitas et
qualitas.
2. Praeterea, philosophus dicit: unum in substantia facit idem, in
quantitate aequale, in qualitate simile. Sed in Deo dicitur vere
aequalitas et similitudo. Ergo oportet de eo dici aliquid per modum
qualitatis et quantitatis, sicut scientiam vel magnitudinem.
3. Praeterea, natura generis propriissime reperitur in eo in quo
primo est. Sed Deus est primum agens. Ergo in eo actio praecipue
invenitur.
4. Praeterea, quanto aliquid est debilioris esse, tanto magis
repugnat summae perfectioni. Sed inter omnia alia entia relatio habet
debilissimum esse, ut dicit Commentator, unde etiam fundatur super
alia omnia entia, sicut supra quantitatem aequalitas, et sic de
aliis. Cum igitur in divinis inveniatur relatio, multo fortius alia
praedicamenta.
1. Contra, Augustinus: omne quod de Deo dicitur, aut secundum
substantiam aut secundum relationem dicitur; et ita alia praedicamenta
non erunt in divinis. Hoc etiam habetur ex auctoritate Augustini in
littera.
Respondeo dicendum, quod quidquid inventum in creaturis, de Deo
praedicatur, praedicatur eminenter, ut dicit Dionysius, sicut etiam
est in omnibus aliis causis et causatis. Unde oportet omnem
imperfectionem removeri ab eo quod in divinam praedicationem venit.
Sed in unoquoque novem praedicamentorum duo invenio; scilicet rationem
accidentis et rationem propriam illius generis, sicut quantitatis vel
qualitatis. Ratio autem accidentis imperfectionem continet: quia esse
accidentis est inesse et dependere, et compositionem facere cum
subjecto per consequens. Unde secundum rationem accidentis nihil
potest de Deo praedicari. Si autem consideremus propriam rationem
cujuslibet generis, quodlibet aliorum generum, praeter ad aliquid,
importat imperfectionem; quantitas enim habet propriam rationem in
comparatione ad subjectum; est enim quantitas mensura substantiae,
qualitas dispositio substantiae, et sic patet in omnibus aliis. Unde
eadem ratione removentur a divina praedicatione secundum rationem
generis, sicut removebantur per rationem accidentis. Si autem
consideremus species ipsarum, tunc aliqua secundum differentias
completivas important aliquid perfectionis, ut scientia, virtus et
hujusmodi. Et ideo ista praedicantur de Deo secundum propriam
rationem speciei et non secundum rationem generis. Ad aliquid autem,
etiam secundum rationem generis, non importat aliquam dependentiam ad
subjectum; immo refertur ad aliquid extra: et ideo etiam secundum
rationem generis in divinis invenitur. Et propter hoc tantum remanent
duo modi praedicandi in divinis, scilicet secundum substantiam et
secundum relationem; non enim speciei contentae in genere debetur
aliquis modus praedicandi, sed ipsi generi.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut dictum est, in corp. art.,
scientia non praedicatur de Deo secundum rationem generis, sed
secundum propriam differentiam, quae complet rationem ipsius. Unde
non praedicatur univoce de Deo et de aliis; sed secundum prius et
posterius.
Ad secundum dicendum, quod in divinis quaedam dicuntur habere modum
quantitatis vel qualitatis; non quia secundum talem modum praedicentur
de Deo, sed secundum modum quo inveniuntur in creaturis, prout nomina
quae a nobis imposita sunt, modum habent qualitatis et quantitatis:
sicut etiam Damascenus dicit, quod quaedam dicuntur de Deo sicut
assequentia substantiam, cum tamen, prout in ipso est, nihil sit
assequens.
Ad tertium dicendum, quod actio, secundum quod est praedicamentum,
dicit aliquid fluens ab agente, et cum motu; sed in Deo non est
aliquid medium secundum rem inter ipsum et opus suum, et ideo non
dicitur agens actione quae est praedicamentum, sed actio sua est
substantia. De hoc tamen plenius dicetur in principio secundi, dist.
1, qu. unica, art. 2.
Ad quartum dicendum, quod debilitas esse relationis consideratur
secundum inhaerentiam sui ad subjectum: quia non ponit aliquid
absolutum in subjecto, sed tantum per respectum ad aliud. Unde ex hoc
habet magis quod veniat in divinam praedicationem: quia quanto minus
addit, tanto minus repugnat simplicitati.
|
|