|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod aliqua creatura simplex
sit. Forma enim est compositioni contingens, simplici et invariabili
essentia consistens. Sed forma est creatura. Ergo et cetera.
2. Praeterea, resolutio intellectus non stat quousque invenit
compositionem, sive sint separabilia secundum rem, sive non; multa
enim separantur intellectu quae non separantur actu, secundum
Boetium. Illud ergo in quo ultima stat resolutio intellectus est
omnino simplex. Sed ens commune est hujusmodi. Ergo et cetera.
3. Praeterea, si omnis creatura est composita, constat quod non est
composita nisi ex creaturis. Ergo et componentia sua erunt composita.
Igitur universaliter in infinitum (quod natura et intellectus non
patitur); vel erit devenire ad prima componentia simplicia, quae
tamen creaturae sunt. Ergo et cetera.
4. Si dicatur, quod illa componentia non possunt esse simplicia,
quia habent habitudinem concretam, quod sint ab alio: contra, illud
quod est extrinsecum rei, non facit compositionem cum re ipsa. Sed
agens est extrinsecum a re. Ergo per hoc quod res est ab aliquo
agente, non inducitur in ipsam aliqua compositio.
1. Contra, Boetius: in omni eo quod est citra primum, differt et
quod est et quo est. Sed omnis creatura est citra primum. Ergo est
composita ex esse et quod est.
2. Praeterea, omnis creatura habet esse finitum. Sed esse non
receptum in aliquo, non est finitum, immo absolutum. Ergo omnis
creatura habet esse receptum in aliquo; et ita oportet quod habeat duo
ad minus, scilicet esse, et id quod esse recipit.
Respondeo dicendum, quod omne quod procedit a Deo in diversitate
essentiae, deficit a simplicitate ejus. Ex hoc autem quod deficit a
simplicitate, non oportet quod incidat in compositionem; sicut ex hoc
quod deficit a summa bonitate, non oportet quod incidat in ipsam aliqua
malitia. Dico ergo quod creatura est duplex. Quaedam enim est quae
habet esse completum in se, sicut homo et hujusmodi, et talis creatura
ita deficit a simplicitate divina quod incidit in compositionem. Cum
enim in solo Deo esse suum sit sua quidditas, oportet quod in qualibet
creatura, vel in corporali vel in spirituali, inveniatur quidditas vel
natura sua, et esse suum, quod est sibi acquisitum a Deo, cujus
essentia est suum esse; et ita componitur ex esse, vel quo est, et
quod est. Est etiam quaedam creatura quae non habet esse in se, sed
tantum in alio, sicut materia prima, sicut forma quaelibet, sicut
universale; non enim est esse alicujus, nisi particularis subsistentis
in natura; et talis creatura non deficit a simplicitate, ita quod sit
composita. Si enim dicatur, quod componitur ex ipsa sua natura et
habitudinibus quibus refertur ad Deum vel ad illud cum quo componitur,
item quaeritur de illis habitudinibus utrum sint res, vel non: et si
non sunt res, non faciunt compositionem; si autem sunt res, ipsae non
referuntur habitudinibus aliis, sed se ipsis: quia illud quod per se
est relatio, non refertur per aliam relationem. Unde oportebit
devenire ad aliquid quod non est compositum, sed tamen deficit a
simplicitate primi: et defectus iste perpenditur ex duobus: vel quia
est divisibile in potentia vel per accidens, sicut materia prima, et
forma, et universale; vel quia est componibile alteri, quod divina
simplicitas non patitur.
Et per hoc patet solutio ad ea quae objecta sunt. Primae enim
rationes procedebant de illis creaturis quae non habent esse completum,
quae non componuntur ex aliis sicut ex partibus; et aliae duae
procedebant de creaturis quae habent esse completum.
|
|