|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod anima sit simplex.
Sicut enim dicit philosophus, anima est forma corporis. Sed ibidem
dicit, quod forma neque est materia neque compositum. Ergo anima non
est composita.
2. Praeterea, omne quod est compositum, habet esse ex suis
componentibus. Si igitur anima sit composita, tunc ipsa in se habet
aliquod esse, et illud esse nunquam removetur ab ea. Sed ex
conjunctione animae ad corpus relinquitur esse hominis. Ergo esse
hominis est esse duplex, scilicet esse animae, et esse conjuncti:
quod non potest esse, cum unius rei sit unicum esse.
3. Praeterea, omnis compositio quae advenit rei post suum esse
completum, est sibi accidentalis. Si igitur anima est composita ex
suis principiis, habens in se esse perfectum, compositio ipsius ad
corpus erit sibi accidentalis. Sed compositio accidentalis terminatur
ad unum per accidens. Ergo ex anima et corpore non efficitur nisi unum
per accidens; et ita homo non est ens per se, sed per accidens.
4. Contra, Boetius: nulla forma simplex potest esse subjectum.
Sed anima est subjectum et potentiarum et habituum et specierum
intelligibilium. Ergo non est forma simplex.
5. Praeterea, forma simplex non habet esse per se, ut dictum est,
art. praec., in corp. Sed illud quod non habet esse nisi per hoc
quod est in altero, non potest remanere post illud, nec etiam potest
esse motor, quamvis possit esse principium motus, quia movens est ens
perfectum in se; unde forma ignis non est motor ut dicitur 8 Physic.
Anima autem manet post corpus, et est motor corporis. Ergo non est
forma simplex.
6. Praeterea, nulla forma simplex habet in se unde individuetur,
cum omnis forma sit de se communis. Si igitur anima est forma
simplex, non habebit in se unde individuetur; sed tantum
individuabitur per corpus. Remoto autem eo quod est causa
individuationis, tollitur individuatio. Ergo remoto corpore, non
remanebunt animae diversae secundum individua; et ita non remanebit
nisi una anima quae erit ipsa natura animae.
Respondeo dicendum, quod hic est duplex opinio. Quidam enim dicunt,
quod anima est composita ex materia et forma; quorum etiam sunt quidam
dicentes, eamdem esse materiam animae et aliorum corporalium et
spiritualium. Sed hoc non videtur esse verum, quia nulla forma
efficitur intelligibilis, nisi per hoc quod separatur a materia et ab
appendentiis materiae. Hoc autem non est inquantum est materia
corporalis perfecta corporeitate, cum ipsa forma corporeitatis sit
intelligibilis per separationem a materia. Unde illae substantiae quae
sunt intelligibiles per naturam, non videntur esse materiales: alias
species rerum in ipsis non essent secundum esse intelligibile. Unde
Avicenna dicit, quod aliquid dicitur esse intellectivum, quia est
immune a materia. Et propterea materia prima, prout consideratur nuda
ab omni forma, non habet aliquam diversitatem, nec efficitur diversa
per aliqua accidentia ante adventum formae substantialis, cum esse
accidentale non praecedat substantiale. Uni autem perfectibili debetur
una perfectio. Ergo oportet quod prima forma substantialis perficiat
totam materiam. Sed prima forma quae recipitur in materia, est
corporeitas, a qua nunquam denudatur, ut dicit Comment. Ergo forma
corporeitatis est in tota materia, et ita materia non erit nisi in
corporibus. Si enim diceres, quod quidditas substantiae esset prima
forma recepta in materia, adhuc redibit in idem; quia ex quidditate
substantiae materia non habet divisionem, sed ex corporeitate, quam
consequuntur dimensiones quantitatis in actu; et postea per divisionem
materiae, secundum quod disponitur diversis sitibus, acquiruntur in
ipsa diversae formae. Ordo enim nobilitatis in corporibus videtur esse
secundum ordinem situs ipsorum, sicut ignis est super aerem; et ideo
non videtur quod anima habeat materiam, nisi materia aequivoce
sumatur. Alii dicunt, quod anima est composita ex quo est et quod
est. Differt autem quod est a materia; quia quod est, dicit ipsum
suppositum habens esse; materia autem non habet esse, sed compositum
ex materia et forma; unde materia non est quod est, sed compositum.
Unde in omnibus illis in quibus est compositio ex materia et forma,
est etiam compositio ex quo est et quod est. In compositis autem ex
materia et forma quo est potest dici tripliciter. Potest enim dici quo
est ipsa forma partis, quae dat esse materiae. Potest etiam dici quo
est ipse actus essendi, scilicet esse, sicut quo curritur, est actus
currendi. Potest etiam dici quo est ipsa natura quae relinquitur ex
conjunctione formae cum materia, ut humanitas; praecipue secundum
ponentes quod forma, quae est totum, quae dicitur quidditas, non est
forma partis, de quibus est Avicenna. Cum autem de ratione
quidditatis, vel essentiae, non sit quod sit composita vel
compositum; consequens poterit inveniri et intelligi aliqua quidditas
simplex, non consequens compositionem formae et materiae. Si autem
inveniamus aliquam quidditatem quae non sit composita ex materia et
forma, illa quidditas aut est esse suum, aut non. Si illa quidditas
sit esse suum, sic erit essentia ipsius Dei, quae est suum esse, et
erit omnino simplex. Si vero non sit ipsum esse, oportet quod habeat
esse acquisitum ab alio, sicut est omnis quidditas creata. Et quia
haec quidditas posita est non subsistere in materia, non acquireretur
sibi esse in altero, sicut quidditatibus compositis, immo acquiretur
sibi esse in se; et ita ipsa quidditas erit hoc quod est, et ipsum
esse suum erit quo est. Et quia omne quod non habet aliquid a se, est
possibile respectu illius; hujusmodi quidditas cum habeat esse ab
alio, erit possibilis respectu illius esse, et respectu ejus a quo
esse habet, in quo nulla cadit potentia; et ita in tali quidditate
invenietur potentia et actus, secundum quod ipsa quidditas est
possibilis, et esse suum est actus ejus. Et hoc modo intelligo in
Angelis compositionem potentiae et actus, et de quo est et quod est,
et similiter in anima. Unde Angelus vel anima potest dici quidditas
vel natura vel forma simplex, inquantum eorum quidditas non componitur
ex diversis; tamen advenit sibi compositio horum duorum, scilicet
quidditatis et esse.
Ad primum ergo dicendum, quod anima non est composita ex aliquibus
quae sint partes quidditatis ipsius, sicut nec quaelibet alia forma;
sed quia anima est forma absoluta, non dependens a materia, quod
convenit sibi propter assimilationem et propinquitatem ad Deum, ipsa
habet esse per se, quod non habent aliae formae corporales. Unde in
anima invenitur compositio esse et quod est, et non in aliis formis:
quia ipsum esse non est formarum corporalium absolute, sicut eorum quae
sunt, sed compositi.
Ad secundum dicendum, quod anima sine dubio habet in se esse
perfectum, quamvis hoc esse non resultet ex partibus componentibus
quidditatem ipsius, nec per conjunctionem corporis efficitur ibi
aliquod aliud esse; immo hoc ipsum esse quod est animae per se, fit
esse conjuncti: esse enim conjuncti non est nisi esse ipsius formae.
Sed verum est quod aliae formae materiales, propter earum
imperfectionem, non sunt per illud esse, sed sunt tantum principia
essendi.
Et per hoc etiam patet solutio ad tertium: quia compositio quae
advenit animae post esse completum, secundum modum intelligendi, non
facit aliud esse, quia sine dubio illud esse esset accidentale, et
ideo non sequitur quod homo sit ens per accidens.
Ad quartum dicendum, quod si Boetius loquitur de subjecto respectu
quorumcumque accidentium, dictum est verum de forma quae est ita
simplex quod etiam est suum esse, sicut est Deus: et talis
simplicitas nec in anima nec in Angelo est. Si autem loquitur de
subjecto respectu accidentium quae habent esse firmum in natura, et
quae sunt accidentia individui; tunc est verum dictum suum etiam de
forma simplici, cujus quidditas non componitur ex partibus. Sunt enim
quaedam accidentia quae non habent esse vere, sed tantum sunt
intentiones rerum naturalium; et hujusmodi sunt species rerum, quae
sunt in anima, item accidentium habentium esse naturae quoniam
consequuntur naturam individui, scilicet materiam, per quam natura
individuatur, sicut album et nigrum in homine; unde etiam non
consequuntur totam speciem: et talibus accidentibus non potest subjici
anima. Quaedam autem habent esse naturae, sed consequuntur ex
principiis speciei, sicut sunt proprietates consequentes speciem; et
talibus accidentibus potest forma simplex subjici, quae tamen non est
suum esse ratione possibilitatis quae est in quidditate ejus, ut dictum
est, in corp. art., et talia accidentia sunt potentiae animae; sic
enim et punctus et unitas habent suas proprietates.
Ad quintum dicendum, quod omnis forma est aliqua similitudo primi
principii, qui est actus purus: unde quanto forma magis accedit ad
similitudinem ipsius, plures participat de perfectionibus ejus. Inter
formas autem corporum magis appropinquat ad similitudinem Dei, anima
rationalis; et ideo participat de nobilitatibus Dei, scilicet quod
intelligit, et quod potest movere, et, quod habet esse per se; et
anima sensibilis minus, et vegetabilis adhuc minus et sic deinceps.
Dico igitur, quod animae non convenit movere, vel habere esse
absolutum, inquantum est forma; sed inquantum est similitudo Dei.
Ad sextum dicendum, quod, secundum praedicta, in anima non est
aliquid quo ipsa individuetur, et hoc intellexerunt qui negaverunt eam
esse hoc aliquid, et non quod non habeat per se absolutum esse. Et
dico quod non individuatur nisi ex corpore. Unde impossibilis est
error ponentium animas prius creatas, et postea incorporatas: quia non
efficiuntur plures nisi secundum quod infunduntur pluribus corporibus.
Sed quamvis individuatio animarum dependeat a corpore quantum ad sui
principium, non tamen quantum ad sui finem, ita scilicet quod
cessantibus corporibus, cesset individuatio animarum. Cujus ratio est
quod cum omnis perfectio infundatur materiae secundum capacitatem suam,
natura animae ita infundetur diversis corporibus, non secundum eamdem
nobilitatem et puritatem: unde in unoquoque corpore habebit esse
terminatum secundum mensuram corporis. Hoc autem esse terminatum,
quamvis acquiratur animae in corpore, non tamen ex corpore, nec per
dependentiam ad corpus. Unde, remotis corporibus, adhuc remanebit
unicuique animae esse suum terminatum secundum affectiones vel
dispositiones quae consecutae sunt ipsam prout fuit perfectio talis
corporis. Et haec est solutio Avicennae, et potest manifestari per
exemplum sensibile. Si enim aliquid unum non retinens figuram
distinguatur per diversa vasa, sicut aqua; quando vasa removebuntur,
non remanebunt proprie figurae distinctae; sed remanebit una tantum
aqua. Ita est de formis materialibus, quae non retinent esse per se.
Si autem sit aliquid retinens figuram quod distinguatur secundum
diversas figuras per diversa instrumenta, etiam remotis illis,
remanebit distinctio figurarum, ut patet in cera; et ita est de
anima, quae retinet esse suum post corporis destructionem, quod etiam
manet in ipsa esse individuatum et distinctum.
|
|