|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod anima non sit tota in
qualibet parte corporis. Cum enim anima sit forma simplex, totalitas
ejus attenditur secundum potentias. Sed non in qualibet parte corporis
sunt omnes ejus potentiae. Ergo non est tota in qualibet parte
corporis.
2. Praeterea, animal est quod est compositum ex anima et corpore.
Si igitur anima esset in qualibet parte corporis tota, quaelibet pars
corporis esset animal, sicut quaelibet pars ignis est ignis. Ergo et
cetera.
3. Praeterea, constat quod anima influit vitam corpori. Si igitur
anima esset tota in qualibet parte corporis, quaelibet pars corporis
immediate acciperet vitam ab anima; et ita vita unius partis non
dependeret ab alia: quod videtur falsum, quia vita totius corporis
dependet ex corde. Ergo et cetera.
4. Praeterea, corpus habet diversas partes distinctas. Si igitur
anima esset in qualibet parte corporis tota, tota esset in pluribus
locis simul. Hoc autem non videtur convenire nisi Deo. Ergo et
cetera.
1. Contra, forma substantialis adest cuilibet parti materiae: non
enim perficit tantum totum, sed singulas partes. Sed anima est forma
substantialis corporis animati. Ergo est in qualibet parte ejus tota.
2. Praeterea, videmus quod anima aequaliter cito sentit laesionem in
qualibet parte corporis. Hoc autem non esset, nisi anima adesset
cuilibet parti. Ergo anima est tota in qualibet parte corporis.
Respondeo dicendum, quod quidam posuerunt animam dupliciter posse
considerari: aut secundum suam essentiam, aut secundum quod est
quoddam totum potentiale. Si primo modo, sic dicebant, ipsam non
esse in toto corpore, sed in aliqua parte ejus, scilicet corde, et
per cor vivificare totum corpus per spiritus vitales procedentes a
corde. Si secundo modo, sic anima consideratur ut quaedam potentia
integrata ex omnibus particularibus potentiis; et sic tota anima est in
toto corpore, et non tota in qualibet parte corporis: immo, sicut
dicit philosophus, partes animae se habent ad partes corporis sicut
tota anima ad corpus totum; unde si pupilla esset animal, visus esset
anima ejus. Hujus autem positionis causa, fuit duplex falsa
imaginatio: una est, quia imaginati sunt animam esse in corpore sicut
in loco, ac si tantum esset motor, et non forma, sicut est nauta in
navi; alia est, quia imaginati sunt simplicitatem animae esse ad modum
puncti, ut sit aliquid indivisibile habens situm indivisibilem. Et
utrumque horum stultum est. Et ideo dicendum cum Augustino, quod
anima secundum essentiam suam considerata, tota est in qualibet parte
corporis. Idem dicit Albertus. Non tamen tota, si accipiatur
secundum totalitatem potentiarum; sic enim est tota in toto animali.
Et ratio hujus est, quia nulli substantiae simplici debetur locus,
nisi secundum relationem quam habet ad corpus. Anima autem comparatur
ad corpus ut ejus formatio a qua totum corpus et quaelibet pars ejus
habet esse, sicut a forma substantiali. Et tamen potentias ejus, non
omnes partes corporis participant; immo sunt aliquae potentiae quibus
non est possibile perfici aliquid corporeum, sicut potentiae
intellectivae; aliae autem sunt, quae possunt esse perfectiones
corporum, non tamen eas omnes influit anima in qualibet parte
corporis, cum non quaelibet pars corporis sit ejusdem harmoniae et
commixtionis; et nihil recipitur in aliquo nisi secundum proportionem
recipientis; et ideo non eamdem perfectionem recipit ab anima auris et
oculus, cum tamen quaelibet pars recipiat esse. Unde si consideretur
anima prout est forma et essentia, est in qualibet parte corporis
tota; si autem prout est motor secundum potentias suas, sic est tota
in toto, et in diversis partibus secundum diversas potentias.
Ad primum ergo dicendum, quod cum dicimus totam animam esse in
qualibet parte corporis, intelligimus per totum perfectionem naturae
suae, et non aliquam totalitatem partium; totum enim et perfectum est
idem, ut dicit philosophus.
Ad secundum dicendum, quod perfectibile debet esse proportionatum suae
perfectioni. Anima autem quamvis sit forma simplex, est tamen
multiplex in virtute, secundum quod ex ejus essentia oriuntur diversae
potentiae; et ideo oportet corpus proportionatum sibi habere partes
distinctas ad recipiendum diversas potentias; unde etiam anima dicitur
esse actus corporis organici. Et quia non quaelibet pars animalis
habet talem distinctionem, non potest dici animal. Sed animae minus
nobiles quae habent parvam diversitatem in potentiis, perficiunt etiam
corpus quod est quasi uniforme in toto et partibus; et ideo ad
divisionem partium efficiuntur diversae animae actu in partibus, sicut
etiam in animalibus annulosis et plantis. Non tamen ante divisionem in
hujusmodi animalibus quaelibet pars dicitur animal, nisi in potentia;
sicut nullius continui pars est nisi in potentia: unde nec pars ignis
est aliquid actu, nisi post divisionem.
Ad tertium dicendum, quod vivere in animali dicitur dupliciter: uno
modo vivere est ipsum esse viventis, sicut dicit philosophus: vivere
viventibus est esse; et hoc modo anima immediate facit vivere quamlibet
partem corporis, inquantum est ejus forma; alio modo dicitur vivere
pro operatione animae quam facit in corde prout est motor; et talis est
vita quae defertur per spiritus vitales; et talem vitam influit primo
in cor, et postea in omnes alias partes. Et inde est quod laeso corde
perit operatio animae in omnibus partibus corporis, et per consequens
esse ipsarum partium, quod conservatur per operationem animae.
Ad quartum dicendum, quod anima non est in corpore vel in partibus
corporis, sicut in loco, sed sicut forma in materia, et ideo non
sequitur quod sit in pluribus locis.
|
|