|
Postquam determinavit Magister ea quae pertinent ad unitatem
essentiae, hic determinat ea quae pertinent ad distinctionem
personarum, et dividitur in partes duas: in prima determinat de
personis distinctis; in secunda de nominibus, quibus et personarum
distinctio et essentiae unitas designatur, 22 dist.: post
praedicta, disserendum videtur de nominum diversitate. Prima in
duas: in prima determinat de personis quantum ad ipsarum
distinctionem; in secunda quantum ad earum aequalitatem, 19 dist.:
nunc postquam coaeternitatem trium personarum pro modulo facultatis
nostrae insinuavimus, jam de earumdem aequalitate aliquid eloqui
superest. Prima in duas: in prima determinat de generatione filii,
per quam distinguitur a patre; in secunda de processione spiritus
sancti, per quam distinguitur ab utroque, 10 distinct.: nunc vero
post filii aeternitatem, de spiritu sancto (...) disseramus.
Prima in duas: in prima asserit veritatem; in secunda excludit
errorem, ibi: sed contra hoc inquit haereticus. Est autem error
Arii, qui posuit, generationem non esse ab aeterno: unde sequebatur
quod per eam distinguitur filius a patre essentialiter. Sed contra hoc
inquit haereticus, haec pars dividitur in duas. In prima ponit
errorem, et rationem erroris, quae talis est. Omne quod nascitur,
aliquando non fuit; ad hoc enim nascitur ut sit. Sed filius est natus
a patre. Ergo aliquando non fuit; et ita non est coaeternus patri.
In secunda excludit, ibi: qui hoc dicit, non intelligit etiam natum
esse de Deo, sempiternum esse; et dividitur in tres partes: primo
obviat per rationes Augustini; secundo per Ambrosii rationes, ibi:
eidem quoque Arianicae quaestioni Ambrosius in hunc modum respondet;
tertio per rationes Hilarii, ibi: et, ut ait Hilarius in 12
Lib. de Trinit., aliud est sine auctore semper esse aeternum,
aliud patri, idest auctori, esse coaeternum. Circa primum duo
facit: primo Augustinus solvit rationem, secundo improbat
positionem, ibi: item si Dei filius, inquit Augustinus, virtus et
sapientia Dei est, nec unquam fuit Deus sine virtute et sapientia,
coaeternus est ergo Deo patri filius. Solvit autem rationem
interimendo hanc: omne quod natum est, aliquando non fuit; quod
manifestatur per simile in corporalibus; quia splendor oritur ab igne,
nec ignis est prius tempore quam splendor. Improbat autem positionem
tali argumento. Christus est Dei virtus et sapientia, 1
Corinth., 1. Sed Deus pater nunquam fuit sine virtute et
sapientia. Ergo Deus pater nunquam fuit sine filio. Eidem quoque
Arianicae quaestioni Ambrosius in hunc modum respondet. Hic excludit
praedictum errorem per verba Ambrosii, et dividitur in duas: in prima
excludendo errorem, astruit divinae generationis aeternitatem; in
secunda inquirit quibus verbis aeternitas convenientius designetur,
ibi: hic quaeri potest (...) utrum debeat dici: filius semper
gignitur vel semper genitus est, vel semper gignetur. Prima in duas:
in prima probat positionem; secundo respondet ad rationem, ibi: sed
quaeris a me, inquit Ambrosius, quomodo si filius sit, non priorem
habeat patrem. Improbat autem positionem duabus viis. Prima est per
auctoritatem Isa. 43, 10: ante me non est formatus Deus, et
post me non erit; et patet in littera. Secunda est per rationem,
ibi: item dic, inquam, mihi, haeretice, fuitne quando omnipotens
Deus pater non erat, et Deus erat? Et talis est. Quandocumque est
pater, est filius. Si igitur non semper fuit filius, Deus
omnipotens non semper fuit pater, et aliquando factus est pater. Hoc
autem non potest esse sine sui mutatione. Ergo ipse mutatus est: quod
haereticus non concessit. Sed quaeris a me, inquit Ambrosius,
quomodo si filius sit, non priorem habeat patrem. Hic solvit
objectionem, et circa hoc duo facit: primo obviat, ostendendo
incomprehensibilitatem divinae generationis; in secunda arguit
Magister praesumptionem quorumdam nitentium comprehendere, et solvit
auctoritatem quam pro se inducunt, ibi: quidam tamen de ingenio suo
praesumentes, dicunt illam generationem posse intelligi. Obviatio
Ambrosii habet hunc modum. Illa probatio nihil valet quae non magis
se habet ad unam partem quam ad aliam. Sed ratio haeretici innitebatur
huic quod non poterat inveniri ab homine modus generationis divinae, si
ponatur ab aeterno esse. Sed eadem dubitatio remanet, si ponatur non
ab aeterno esse, quia generatio illa est inenarrabilis et
incomprehensibilis. Ergo objectio haeretici nihil probat. Hic quaeri
potest (...) utrum debeat dici: filius semper gignitur, vel
semper genitus est, vel semper gignetur. Hic ostendit quibus verbis
aeternitas generationis designari debeat, et circa hoc quatuor facit:
primo probat per auctoritatem Gregorii et Augustini, quod debet
signari per verba praeteriti temporis, propter perfectionem ipsius;
secundo inducit contrarietatem per verba Origenis, ibi: Origenes
vero super Hieremiam ait; tertio solvit, ibi: sed ne tanti auctores
sibi contradicere in re tanta videantur, illa verba Gregorii benigne
interpretemur; quarto confirmat solutionem per verba Hilarii, ibi:
Hilarius quoque dicit filium natum ex patre; et ultimo concludit
quaestionis veritatem, ibi: dicamus ergo filium natum de patre ante
tempora. Et, ut ait Hilarius in 12 Lib. de Trinit., aliud est
sine auctore semper esse aeternum, aliud patri, idest auctori, esse
coaeternum. Hic excludit errorem per verba Hilarii, et duo facit:
primo improbat positionem; secundo solvit objectionem, ibi: sed
inquiet haereticus. Improbat autem hoc modo. Sicut pater se habet ad
generationem, ita pater aeternus ad aeternam generationem. Sed Deus
est pater aeternus, ut haeretici concedunt. Ergo et generatio qua
generat, fuit semper, et ab aeterno. Sed ab aeterno generare est
aeternum nasci. Ergo et filius ab aeterno est natus. Et per hoc
etiam respondet ad rationem ipsorum, distinguendo hanc: omne quod
natum est, coepit esse. Si enim intelligatur de eo quod nascitur a
non semper gignente, sicut est in creaturis, verum est; si de eo quod
nascitur a semper gignente, falsum est. Circa hanc partem quaeruntur
duo: primo de distinctione filii a patre. Secundo de aeternitate.
Circa primum duo quaeruntur: 1 utrum propter distinctionem possit
dici filius alius a patre; 2 utrum pater et filius propter eamdem
distinctionem possint dici plures aeterni.
|
|