|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod filius non sit alius a
patre. Alius enim, secundum Priscianum est relativum diversitatis
substantiae. Sed pater et filius sunt unius substantiae. Ergo filius
non potest dici alius a patre.
2. Item, unitas substantiae impedit quod filius non potest dici
aliud esse a patre, propter diversitatem significatam per ly aliud.
Sed alius et aliud non differunt nisi secundum modum significandi:
quia alius masculine, aliud neutraliter significat. Cum igitur modus
significandi non variet significationem, videtur quod nec etiam alius a
patre dici possit.
3. Praeterea, si filius dicitur alius a patre, hoc non est nisi
quia filius est a patre. Sed pater est a seipso. Ergo pater erit
alius a seipso.
4. Praeterea, proprietas secundum Porphyrium, non facit
alietatem, sed magis alteritatem. Pater autem non distinguitur a
filio nisi per proprietatem relationis. Ergo pater non potest dici
alius a filio, sed alter.
1. Contra, quaecumque distinguuntur realiter, unum eorum est alia
res ab alio. Sed pater et filius, ut supra dictum est, dist. 2,
quaest. unica, art. 5, distinguuntur realiter. Ergo pater est
alia res a filio; et eodem modo potest dici esse alius a filio. Hoc
etiam videtur per verbum Augustini in littera.
Respondeo dicendum, quod in divinis invenimus tria, scilicet
essentiam, personam, proprietatem, quibus aptantur tria genera.
Essentiae enim, quia communis est et indistincta, aptatur neutrum
genus, quod est informe non importans sexus distinctionem. Personae
vero, quae est distincta et significatur ut aliquid existens in natura
divina, aptatur masculinum genus quod est genus distinctum, et non
femininum propter imperfectionem. Proprietati autem, quae
significatur per modum formae, aptatur genus femininum; sic etiam
essentiae aptari potest, inquantum essentia significatur ut forma; et
ideo propter unitatem essentiae non potest dici pater alius a filio,
sed propter distinctionem personae dicitur alius. Istud autem videtur
magis esse adaptatio, quam expressio proprietatis locutionis. Unde
dicendum aliter, quod hoc contingit, quia neutrum genus
substantivatur; et ideo importat diversitatem simpliciter et absolute,
quae est diversitas essentiae; sed masculinum genus et femininum
tenentur adjective; unde ponunt diversitatem circa terminos personales
qui in locutione ponuntur, cum dicitur: filius est alius a patre; et
hoc explicabitur in solutionibus argumentorum.
Ad primum ergo dicendum, quod alius semper significat diversitatem
substantiae. Sed substantia dicitur dupliciter: quandoque enim
sumitur pro essentia, sicut est in usu Latinorum; quandoque pro
supposito essentiae, vel pro re naturae primi praedicamenti, quae
dicitur hypostasis apud Graecos; et hoc secundo modo non est eadem
substantia patris et filii: quia sic substantia significat personam;
et hac ratione potest dici alius.
Ad secundum dicendum, quod neutrum genus substantivatur, et non
masculinum. Substantivum autem significationem suam habet absolutam;
sed adjectivum ponit significationem suam circa subjectum. Quando
autem aliquid dicitur absolute, intelligitur de eo quod simpliciter
est, sicut ens, absolute dictum, significat substantiam; et ideo
quia alietas essentiae est simpliciter alietas, ideo neutrum genus
substantivatum importat alietatem essentiae. Sed genus masculinum,
quia adjective tenetur, ponit alietatem circa suum subjectum. Unde si
terminus personalis est suum substantivum, designat distinctionem
personarum. Et ideo haec est vera: pater est alius a filio. Si
autem sit terminus essentialis, designat diversitatem substantiae;
unde haec est falsa: pater est alius Deus a filio. Et similiter
neutrum adjective sumptum, quando adjungitur termino personali,
importat alietatem personae, ut cum dicitur: pater est aliud
suppositum a filio. Unde hoc non contingit ex variata significatione,
sed ex eo quod alietas significata in masculino et neutro, non ad idem
refertur.
Ad tertium dicendum, quod haec est impropria: pater est a se; et
exponenda est per negationem; id est, non est ab alio. Ista autem
est propria: filius est a patre. Unde non est simile.
Ad quartum dicendum, quod proprietas in divinis non tantum est
proprietas, sed etiam subsistens: paternitas enim est ipse pater; et
ideo proprietas facit alium magis proprie, quam alterum. De hoc tamen
infra plenius habebitur, dist. 26, quaest. 2, art. 2.
|
|