|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod pater et filius non
possint dici plures aeterni, per id quod habetur in symbolo
Athanasii: et tamen non tres aeterni.
2. Praeterea, Augustinus: quidquid in divinis ad se dicitur,
singulariter de tribus, et non pluraliter praedicatur. Sed aeternus
ad se dicitur: non enim est relativum. Ergo singulariter de tribus
dicitur, et non pluraliter.
3. Praeterea, sicut una deitas est trium personarum, ita etiam est
una aeternitas, cum aeternitas sit ipsa divina substantia. Sed non
potest dici: pater et filius sunt plures dii; propter unitatem
divinitatis. Ergo nec etiam propter unitatem aeternitatis potest
dici: pater et filius sunt plures aeterni.
4. Sed contra est quod habetur in symbolo Athanasii, quod tres
personae sunt sibi coaeternae. Si dicas, quod hoc est, quia Deus
est substantivum, sed aeternus est adjectivum, et ideo aeternus
recipit pluralem numerum, secundum numerum suppositorum. Contra,
adjectivum significatur per modum accidentis. Sed in Deo non potest
esse aliquod accidens, quia, sicut dicit Boetius, cetera
praedicamenta cum in divinam venerint praedicationem mutantur in
substantiam. Ergo non potest ibi esse adjectivum.
5. Praeterea, adjectivum trahit numerum a substantivo. Sed
aeternus est adjectivum. Cum ergo pater et filius sint plures quidam,
videtur quod debeant dici aeterni.
Respondeo dicendum, quod haec est differentia inter adjectiva et
substantiva: quia substantiva significant per modum substantiae, et
ideo significant rem suam absolute; et ideo substantivum non dicitur in
plurali numero, nisi formatio sua numeretur; adjectivum autem
significat per modum accidentis, quod non habet esse absolutum, nec
unitatem: sed esse suum et unitas sua dependet ex eo cui inhaeret.
Unde etiam non multiplicatur secundum numerum per divisionem alicujus
quod sit pars sui, sicut species substantiarum multiplicantur per
individua, secundum divisionem materiae. Sed accidens multiplicatur
secundum divisionem subjecti in quo est; unde haec albedo est alia ab
illa, inquantum haec est hujus, et illa illius; et ideo adjectivum
non habet numerum pluralem, nisi ex parte suppositorum. Dicendum
igitur, quod omnes termini significantes substantiam per modum
substantiae, sicut sunt substantiva, non praedicantur in plurali de
tribus personis, eo quod formatio significata, scilicet ipsa essentia
divina, non dividitur. Termini vero significantes substantiam
adjective per modum inhaerentis, vel assequentis substantiam, ut dicit
Damascenus, praedicantur in plurali de tribus personis, propter
pluralitatem suppositorum. Sed tamen in talibus terminis, qui
significant substantiam adjective, est ordo. Quaedam enim significant
ut inhaerenter, non significantes substantiam quantum ad modum
significandi quem grammatici considerant dicentes, nomen significare
substantiam cum qualitate, sicut verba et participia: et ista nullo
modo debent praedicari in singulari, quia significant per modum actus,
qui non significatur nisi ut inhaerens. Quaedam autem significant
substantiam quantum ad modum consideratum a grammaticis, sicut nomina
adjectiva. Omne enim nomen significat substantiam et qualitatem. Sed
forma quae est qualitas, significat ut inhaerentem; et talia possunt
magis praedicari singulariter, et praecipue quia possunt substantiari,
sicut aeternus, et hujusmodi. Quando tamen talibus adjectivis additur
per compositionem aliqua praepositio denotans habitudinem personae ad
personam, magis trahuntur ad suppositum; et tunc nunquam debent
praedicari in singulari, sed tantum in plurali, sicut coaeternus.
Dico igitur ad primum, quod si aeternus substantive sumatur, tunc
praedicatur in singulari de tribus; et sic accipit Athanasius. Si
adjective, tunc praedicatur pluraliter. Sed coaeternus semper debet
pluraliter praedicari, propter habitudinem personae ad personam, quam
importat.
Ad secundum dicendum, quod sicut dictum est, in corp. art.,
adjectiva non habent numerum ex seipsis, sed ex suis suppositis; et
ideo aeternus, quamvis non numeretur ex seipso, quia absolutum est,
tamen praedicatur in plurali propter pluralitatem suppositorum, quae
relativa sunt.
Et per hoc patet solutio ad tertium: quia Deus non est adjectivum,
ut recipiat numerum ab alio, sicut aeternus. Unde non posset
pluraliter praedicari nisi propter pluralitatem suae formae: quam
pluralitatem non est in Deo ponere.
Ad quartum dicendum, quod quamvis secundum rem non sit accidens in
divinis, tamen quantum ad modum significandi potest aliquid ut adjacens
significari, vel assequens substantiam; et inde sunt adjectiva in
divinis.
|
|