|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod pater sit prior filio.
Sicut enim se habet corruptio ad desitionem, ita se habet generatio ad
inceptionem. Sed omne quod corrumpitur, desinit esse. Ergo omne
quod generatur, incipit esse per generationem. Ergo filius coepit
esse; et ita est posterior patre.
2. Praeterea, nihil accipit aliquid, nisi quod non habet. Sed
omne quod generatur, accipit esse a generante. Ergo omne quod
generatur, ante generationem non habet esse; et sic idem quod prius.
3. Praeterea, principium naturaliter prius est eo cujus est
principium. Sed pater est principium filii. Ergo etsi non tempore,
saltem natura est prior ipso.
4. Item, dare esse est aliqua dignitas. Sed pater dat esse suum
filio. Ergo ad minus dignitate pater est prior filio.
1. Contra, omne illud quo aliquid est prius, non est simpliciter
primum. Si ergo filio esset pater prior, filius non esset simpliciter
primum. Sed omnes dicunt Deum esse primum principium, sicut dicit
philosophus. Ergo filius non esset Deus: quod Ariani concedunt.
Respondeo dicendum, quod pater nullo modo est prior filio, neque
duratione, neque natura, neque intellectu, neque dignitate: in patre
enim et filio non possumus nisi duo considerare. Vel id quod absolutum
est: et hoc utrique commune est: unde ex hoc unus non habet
prioritatem ad alium, cum essentia divina non sit divisibilis, ut
supra ostensum est, in hac dist., qu. 1, art. 1. Vel id quod
est ad aliquid. Relativorum autem est simul esse natura, secundum
philosophum, et etiam tempore: quia posita se ponunt, et perempta se
perimunt: et etiam intellectu, cum unum per alterum definiatur:
quamvis enim in hominibus ille qui est pater, sit prior eo qui est
filius, ut Socrates Platone; nihilominus tamen ista duo relativa,
inquantum relativa sunt, pater et filius simul sunt omnibus modis
praedictis. Unde patet quod pater nullo modo potest esse prior filio;
neque secundum id quod absolutum, neque secundum id quod ad aliquid
est.
Ad primum ergo dicendum, quod generatio quae opponitur corruptioni,
est mutatio; et tali generationi semper annexa est inceptio. Sed
generatio, prout est in divinis, non est mutatio, ut supra dictum
est, dist. 4, quaest. 1, art. 1, sed operatio naturae divinae
prout est in patre. Et quia naturalis operatio semper sequitur id
cujus est, cum natura divina in patre sit aeterna, et generatio erit
aeterna.
Ad secundum dicendum, quod illud quod accipit aliquid, non habet
illud a se, non tamen sequitur quod non habeat illud simpliciter: quia
potest esse quod illud accipere nunquam inceperit; et ita filius
accepit esse a patre, nec habet esse a se, sed ab aeterno a patre
accepit esse.
Ad tertium dicendum, quod principium potest dupliciter considerari:
vel id quod est principium, et hoc est prius naturaliter eo cujus est
principium; vel secundum relationem principii, et sic est simul
naturaliter cum principiato. Si igitur esset aliquis ab eodem habens
quod sit aliquis et quod sit ad aliquid; omnino simul esset naturaliter
cum eo ad quod diceretur. Et quia in divinis pater ab eodem habet quod
sit aliquis et quod sit pater; est simul natura cum filio, non solum
inquantum est pater, sed simpliciter.
Ad quartum dicendum, quod proprietas qua pater dat esse, est dignitas
sua. Sed quia dignitas est de absolutis, ideo eadem dignitas est in
patre et filio, et eadem dignitas quae in patre est paternitas, in
filio est filiatio; sicut paternitas in patre est divina essentia vel
divina bonitas, et eadem essentia in numero vel bonitas, est filiatio
in filio.
|
|