|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod generatio divina debeat
significari per praesens tempus. Praesens enim maxime aeternitati
competit, eo quod non habet successionem. Sed generatio divina est
aeterna. Ergo debet significari per praesens tempus.
2. Praeterea, Avicenna distinguit duplex agens: quoddam quod est
causa fiendi tantum, et istud non influit in rem nisi dum est in
fieri; quoddam autem quod est principium essendi, et hoc agens non
cessat ab influendo in causatum suum quamdiu habet esse. Constat autem
quod pater non est principium filii sicut principium fiendi, quia
filius non est factus; sed sicut principium essendi, quia dat sibi
esse. Ergo quandiu filius habet esse, pater dat sibi esse, quae
datio est generatio. Cum igitur filius verissime dicatur semper esse,
et magis quam fuisse, verius diceretur semper nasci quam semper natus.
3. Contra, illud quod est semper in fieri, est imperfectum. Sed
quod semper nascitur, significatur semper ut in fieri. Ergo
significatur ut imperfectum. Ergo non proprie dicitur filius semper
nasci, cum ab eo secludatur omnis imperfectio.
4. Praeterea, omne illud quod consequitur generationem secundum
modum intelligendi, est quasi terminus generationis. Sed relatio
filiationis consequitur generationem secundum modum intelligendi. Ergo
se tenet ex parte termini generationis. Sed terminus generationis non
significatur per praesens, sed per praeteritum. Ergo filius verius
dicitur natus quam nascens.
Respondeo dicendum, quod, sicut dictum est superius, dist. 8,
qu. 2, art. 3, nullum verbum alicujus temporis perfecte
aeternitatem repraesentat. Unde cum generatio filii sit aeterna, ut
dictum est, dist. 4, qu. 1, art. 1, non sufficienter
exprimitur per verbum alicujus temporis; unde per diversorum temporum
verba significari potest, ut quidquid est perfectionis in quolibet
tempore, divinae generationi attribuatur, et omnis imperfectio
excludatur. Cum igitur in omni inferiori generatione vel in quocumque
fieri, ipsum esse sit imperfectum, quia hujusmodi non sunt nisi in
fieri, et perfectio non est nisi quando fieri terminatur, et tunc esse
non retinet generatio creaturae, sicut etiam in termino motus non est
motus; in divina tamen generatione invenitur simul et perfectio et
esse. Unde ad significandum esse divinae generationis, quod nunquam
transit, possumus uti verbo praesentis temporis, ut dicamus filium
generari a patre; ad significandum vero generationis perfectionem
possumus verbo praeteriti temporis uti, ut dicamus filium natum; ut
autem utrumque concludatur simul, scilicet perfectio et esse
generationis, convenientissime dicitur semper natus; ut per
sempiternitatem significetur esse generationis indeficiens, et per
praeteritum tempus ipsius perfectio. Si autem diceremus, semper
nascitur, designaretur solum esse generationis indeficiens, sed non
perfectio; et ideo melius dicitur semper natus quam semper nascens.
In aliis autem divinis quae non significantur ut in fieri,
convenientius utimur praesenti tempore.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis praesens aeternitati conveniat
maxime, quia ponit esse in actu, tamen in illis quae per modum fieri
significant, importat imperfectionem, quia talia dum habent esse,
imperfecta sunt; et ideo in talibus convenientius utimur praeterito,
praecipue si addatur aliquid ad indeficientiam designandam.
Ad secundum dicendum, quod per illam rationem probatur quod esse
divinae generationis nunquam transeat, et hoc significatur per
praesens; tamen ex modo significandi, quia significatur per modum
fieri, importatur quaedam imperfectio; et ideo oportet uti praeterito
tempore, et hoc sequentia argumenta concludunt.
|
|